라틴어 문장 검색

Et proiecisti me in profundum in corde maris, et flumen circumdedit me; omnes gurgites tui et fluctus tui super me transierunt.
(불가타 성경, 요나서, 2장4)
Et transibunt per mare angustiae, et percutiet in mari fluctus, et exiccabuntur omnia profunda fluminis; et humiliabitur superbia Assyriae, et sceptrum Aegypti recedet.
(불가타 성경, 즈카르야서, 10장11)
Isque, qui nuper videbatur fluctibus maris imperare propter super hominem iactantiam et in statera montium altitudines appendere, humiliatus ad terram in gestatorio portabatur manifestam Dei virtutem omnibus ostendens,
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 9장8)
Magnus quippe in hac scientia fructus est, si quis non nesciat, quod bonitas definita et sub scientiam cadens animoque semper imitabilis et perceptibilis prima natura est et suae substantiae decore perpetua, infinitum vero malitiae dedecus est, nullis propriis principiis nixum, sed natura semper errans a boni definitione principii tamquam aliquo signo optimae figurae inpressa componitur et ex illo erroris fluctu retinetur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, Demonstratio quemadmodum omnis inaequalitas ab aequalitate processerit. 1:2)
Haec dixit oculosque meos fletibus undantes contracta in rugam ueste siccauit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, IV 1:13)
Rapidos, rector, comprime fluctus
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, IX 46:1)
Uerum omnis subita mutatio rerum non sine quodam quasi fluctu contingit animorum;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, I 1:8)
Licet caelo proferre lucidos dies eosdemque tenebrosis noctibus condere, licet anno terrae uultum nunc floribus frugibusque redimire nunc nimbis frigoribusque confundere, ius est mari nunc strato aequore blandiri nunc procellis ac fluctibus inhorrescere:
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, III 1:17)
Immotis mare fluctibus,
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, VI 10:1)
Et fluctibus minantem
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, VIII 5:1)
Ut fluctus auidum mare
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XVI 9:1)
Ipsos quin etiam fluctibus abditos
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XVI 9:1)
Hinc flagellat ira mentem fluctus turbida tollens,
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, IV 7:1)
Litus frementi tundere fluctu
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, X 14:1)
Tabernaculum secundum litus ipsum constituit, ut prope fluctus verberaret.
(카이사르, 아프리카 전기 1:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION