라틴어 문장 검색

se quoque ipsum cum suis omnibus morem sanctae Romanae et apostolicae ecclesiae semper imitaturum, in quantum dumtaxat tam longe a Romanorum loquella et natione segregati hunc ediscere potuissent.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXI. 1:7)
ergo, ut segregaret pugnam eorum, capessit fugam, ita ratus secuturos ut quemque vulnere adfectum corpus sineret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 259:2)
namque Hannibal secundum tam prosperam ad Cannas pugnam victoris magis quam bellum gerentis intentus curis, cum captivis productis segregatisque socios, sicut ante ad Trebiam Trasumennumque lacum, benigne adlocutus sine pretio dimisisset, Romanos quoque vocatos, quod nunquam alias antea, satis miti sermone adloquitur:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 688:1)
itaque imperat Laelio ut per colles quam occultissimo itinere circumducat equites segregetque quantum possit equestrem a pedestri pugnam;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 491:1)
nondum segrego civitatis causam a Polyarato et Dinone, civibus nostris, et iis, quos ut traderemus vobis, adduximus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 246:2)
hinc iam non, quod factum est, sum defensurus - non adeo insanio - , sed publicam causam a privatorum culpa segregaturus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 259:3)
Suspiciones omnes ab se segreget.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 4, scene 134)
ilicet parasiticae arti maximam malam crucem, ita iuventus iam ridiculos inopesque ab se segregat.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 3, scene 15)
nunc spes opes auxiliaque a me segregant spernuntque se.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 3, scene 32)
si quis ibi est odiosus, abeo domum, sermonem segrego;
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 3, scene 168)
ille illas spernit segregat ab se omnis, extra te unam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 4, scene 641)
Dic> quid segreges
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 2, scene 2184)
quoniam convocavi, atque illi me ex senatu segregant.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 5, scene 15)
Segrega sermonem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 1, scene 2260)
Quia omnis bonos bonasque adcurare addecet, suspicionem et culpam ut ab se segregent.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 1, scene 271)

SEARCH

MENU NAVIGATION