라틴어 문장 검색

mundos, elegantis, optimis cocis, pistoribus, piscatu, aucupio, venatione, his omnibus exquisitis, vitantes cruditatem, quibus vinum defusum e pleno sit chrysizon, ut ait Lucilius, cui nihildum situlus et sacculus abstulerit, adhibentis ludos et quae sequuntur, illa, quibus detractis clamat Epicurus se nescire quid sit bonum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 31:9)
quid autem dici poterit, si turpitudinem non ipsam per se fugiendam esse statuemus, quo minus homines tenebras et solitudinem nacti nullo dedecore se abstineant, nisi eos per se foeditate sua turpitudo ipsa deterreat?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 49:4)
cornibus tauri, apri dentibus, cursu leones, aliae fuga se aliae occultatione tutantur, atramenti effusione saepiae torpore torpedines, multae etiam insectantes odoris intolerabili foeditate depellunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 127:3)
quae si in deformitate corporis habet aliquid offensionis, quanta illa depravatio et foeditas turpificati animi debet videri!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 136:8)
caret ergo etiam vinulentia et cruditate et insomniis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 57:4)
satius est hic cruditate quam istic fame.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 18 4:2)
alii a latronibus, alii cruditate dicebant ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS: AD SENATVM ET CETEROS, letter 17 3:2)
habet ardorem libido, levitatem laetitia gestiens, humilitatem metus, sed aegritudo maiora quaedam, tabem cruciatum adflictationem foeditatem, lacerat exest animum planeque conficit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 27:7)
et tamen crescit in dies foeditas utraque lingua notata.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 14 6:1)
prima barbarismi ac soloecismi foeditas absit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 152:3)
livores et tumores in corpore cruditatis an veneni signa sint, non tractat orator?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 352:1)
alioqui sunt quaedam signa utrique parti , ut livores, tumores (nam videri possunt et veneficii et cruditatis) et vulnus in pectore sua manu et aliena perisse dicentibus, in quo est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 88:1)
ipsum quoque factum aliquando simplicem quaestionem habet, an homo perierit, aliquando duplicem, veneno an cruditate perierit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 79:1)
ita everso quo defendimur, reliquum est quo premimur, ut cum quaerimus de ambiguis signis cruditatis et veneni, nihil tertium est ideoque utraque pars, quod proposuit, tuetur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 83:4)
interim autem ex re quaeritur, veneficium fuerit an cruditas;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 84:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION