라틴어 문장 검색

Prosuntque adversus dolores imposita calida fomenta, vel ea, quae simul et reprimunt, et emolliunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XIV De viscerum morbis, et primo de pulmone. 3:8)
Si vero tormina sunt, oportet frigidis et humidis fomentis stomachum fovere;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XVIII De intestinorum morbis, et primo de cholera. 3:2)
Si extremae partes corporis frigent, ungendae sunt calido oleo, cui cerae paulum sit adjectum, calidisque fomentis nutriendae.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XVIII De intestinorum morbis, et primo de cholera. 5:2)
Ducitur autem percolato ptisanae cremore, cum oleo et melle sic, ut praeterea nihil adjiciatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XX De tenuioris intestini morbo. 2:11)
Ubi is dolor coepit, admovere sicca et calida fomenta oportet;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXI De morbo intestini plenioris. 1:6)
Si vetustior morbus est, ex inferioribus partibus tepidum infundere vel ptisanae cremorem, vel lac, vel adipem liquatam, vel medullam cervinam, vel oleum, vel cum rosa butyrum, vel cum eadem album crudum ex ovis, vel aquam in qua lini semen decoctum sit;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXII De torminibus. 3:1)
Nam si tumor nullus est, calidis fomentis opus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXXI De manuum, pedum, articulorumque vitiis. 4:1)
lac, cremor vel ptisanae, vel furfurum:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXII De medicamentis quibus aridis utimur. 12:2)
Post id fomentum, si late plaga non patet, imponi protinus emplastrum debet;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 60:1)
gargarizare ex lenticula, vel ex fici cremore;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 60:3)
Post id fomentum illinenda ulcera sunt aut plumbi recremento, aut cerussa, aut argenti spuma;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VIII De narium morbis. 2:3)
sed tum omnibus fomentis, quae supra posita sunt, adjiciendae quaedam valentiores compositiones sunt, quae dolorem levant;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, IX De dentium dolore. 5:2)
At si modicus quidem tumor, sed exulceratio est, furfurum cremori ad gargarizandum paulum mellis adjiciendum est, illinendaque ulcera hoc medicamento:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, X De tonsillarum inflammatione. 4:1)
Ubi pura ulcera sunt, eodem furfurum cremore, vel lacte gargarizandum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, X De tonsillarum inflammatione. 4:4)
continendusque saepe ore reprimens cremor est, cui paulum mellis sit adjectum.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XI De oris ulceribus. 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION