라틴어 문장 검색

tum ulcus aceto eluere et inlinere uulnus medicamento, quo sanguis supprimitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 12장 7:3)
Tum aceto, cui uel salem uel nitrum aliquis adiecit, * eluitur, oraeque una sutura iunguntur;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 13장 2:4)
deinde eluendum id ex aqua, quae uel salem adiectum uel nitrum habeat;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 21장 4:5)
Atque os spongia subinde et faciem detergendum est, finisque eius fomenti est, donec infirmando offendat.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 24:3)
Supini tantummodo uulnus aqua calida fouendum est, ut, si quid urinae rodit, eluatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 28:1)
Sed cum inflammationis sit metus, succurri abstinentia, modicis et tempestiuis cibis, inter haec fomentis, et quibus supra scripsimus, oportet.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 30:4)
Vbi stare coeperit cancer, mulso uolnus eluetur, uitabiturque eo tempore ceratum, quod ad recipiendum id malum corpus emollit:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 27장 3:4)
fomentum aquae calidae, dum inflammatio est, liberale;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 22:5)
Fomenta quoque calida sunt milium, sal, arena;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XVII De sudore eliciendo. 9:1)
Convellendas enim vires aegri putavit, luce, vigilia, siti ingenti, sic ut ne os quidem primis diebus elui sineret;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, IV De febrium curationum diversis generibus. 2:8)
Os etiam ejus elui potest, ubi et siccum est, et ipsi ;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, IV De febrium curationum diversis generibus. 5:1)
At si neque inflammatio, neque febris, sed tantum praecordiorum dolor est, protinus calidis et siccis fomentis uti licet.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, X Curatio symptomatum febrium. 3:5)
admovenda partibus iis, pro quibus metuimus, sicca et calida fomenta sic, ne statim vehementissimi calores incipiant, sed paulatim increscant:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XI Curatio frigoris quod febrem praecedit. 1:6)
fomentisque, sed protinus validioribus, totum corpus circumdare convenit, maximeque involutis exstinctis testis et titionibus.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XII Curatio horroris in febribus. 4:6)
fomentis siccis calidisque utendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXI De hydropicis. 9:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION