라틴어 문장 검색

fomentis siccis calidisque utendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 21장 9:4)
Quidam superioribus omissis per haec et per eos cibos, qui extenuant, idem se consequi dicunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 24장 3:2)
deinde opus est fomento umido et calido.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 6장 3:2)
Opus est deinde fomentis umidis:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 7장 2:6)
quibus extenuatum corpus incipit spiritum trahere commodius.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 8장 2:8)
thorax fomentis cataplasmatisque calidis aut siccis aut etiam umidis adiuuandus est, et postea uel malagma superimponendum, uel certe ceratum ex cyprino uel irino unguento.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 8장 3:2)
In hac plerique extrinsecus cataplasmatis calidis fomentisque umidis utuntur:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 9장 1:2)
Neque utilia sunt quae urinae mouendae sunt, quia possunt, dum transeunt, ibi quoque pituitam extenuare [quam supprimi melius est]. Asclepiades multarum rerum, quas ipsi quoque secuti sumus, auctor bonus, acetum ait quam acerrimum esse sorbendum:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 9장 2:1)
At inimica sunt uinum, balneum, uenus, in cibo oleum, acria omnia, item calida fomenta, conclaue calidum et inclusum, multa uestimenta corpori iniecta.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 11장 8:4)
prosunt sicca et calida fomenta, sed non uehementissima.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 12장 2:2)
deinde, cum paululum inflammatio se remisit, siccis et calidis fomentis uti.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 13장 3:2)
Prosuntque aduersus dolores imposita calida fomenta uel ea, quae simul et reprimunt et emolliunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 14장 3:7)
Vbi inueterauit malum, uenter et crura pedesque intumescunt, pectus atque umeri circaque iugulum utrumque extenuatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 15장 2:1)
praecipueque eruca et nasturcium lienem extenuant.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 16장 3:6)
si uero tormina sunt, oportet frigidis et umidis fomentis stomachum fouere, uel si uenter dolet, isdem egelidis, sic ut uenter ipse mediocriter calentibus iuuetur.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 18장 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION