라틴어 문장 검색

Alma tamen Tellus, ut erat circumdata ponto, inter aquas pelagi contractosque undique fontes, qui se condiderant in opacae viscera matris, sustulit oppressos collo tenus arida vultus opposuitque manum fronti magnoque tremore omnia concutiens paulum subsedit et infra quam solet esse fuit, siccaque ita voce locuta est:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 21:1)
Ut Petrum, sedemque Petri rex cerneret hospes, Cuius fonte meras sumeret almus aquas, Splendificumque iubar radianti carperet haustu, Ex quo uiuificus fulgor ubique fluit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. VII. 1:2)
Ad arboris quidem radices surgebat fons quidam mirabilis mundissimam habens aquam, quae nectaris suavissimum praelibantibus inducebat saporem;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, E. 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 29:8)
Hic uidet irrigui fontis radiare nitorem Qui prediues aquis, reliquo conspectior anne, Sidera luce domat, precellit mella sapore.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 6:17)
Apud Asbamaei quoque Iovis templum in Cappadocia, ubi amplissimus ille philosophus Apollonius traditur natus prope oppidum Tyana, stagno effluens fons cernitur, qui magnitudine aquarum inflatus, seseque resorbens, numquam extra margines intumescit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 19:1)
Ubi et stationes et portus tranquilli sunt plures, et emporia densa, et diversoria regum ambitiosa nimium et decora, aquarumque suapte natura calentium saluberrimi fontes et rivorum fluminumque multitude perspicua, sospitalisque temperies caeli, ut recte spectantibus nihil eis videatur ad felicitatem deesse supremam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 46:1)
Isto placito vas immane confestim aquae pellucidae de proxumo petitae fonte cunctantes adhuc offerunt mihi:
(아풀레이우스, 변신, 9권 4:2)
hic Rhodopen Hebri cum fonte revellit et socias truncavit aquas summaque levatus rupe Giganteos umeros inrorat Enipeus:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Gigantomachia48)
at si Phoebus adest et frenis grypha iugalem Riphaeo tripodas repetens detorsit ab axe, tunc silvae, tunc antra loqui, tunc vivere fontes, tunc sacer horror aquis adytisque effunditur Echo clarior et doctae spirant praesagia rupes.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:10)
ducis impetus undas vincebat celeres, et pax a fonte profecta cum Rheni crescebat aquis.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:108)
multis arboribus obsita perennem habet fontem, ex quo large aquae manant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 6장 26:2)
hanc Pelasgi condiderunt, qui cum sitim passi nec usquam aquam invenientes, casu quodam fontem invenissent, in eodem loco oppidum condiderunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 1832)
de hoc autem fonte Romam ad omnia sacrificia aqua adferri consueverat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 13910)
et Capenae duas interdiu lunas ortas, et aquas Caeretes sanguine mixtas fluxisse fontemque ipsum Herculis cruentis manasse respersum maculis, et Antii metentibus cruentas in corbem spicas cecidisse, et Faleriis caelum findi velut magno hiatu visum, quaque patuerit ingens lumen effulsisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 11:1)
et in vico Insteio fontem sub terra tanta vi aquarum fluxisse ut serias doliaque quae in eo loco erant provoluta velut impetus torrentis tulerit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 133:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION