라틴어 문장 검색

Tum venae, quaecumque protractae sunt, in ipsum inguen averso specillo conpelli debent.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 22장20)
Tum qua notae sunt, cutis acu filum ducente transuitur, eiusque fili capita inter se deligantur, cotidieque id movetur, donec circa foramina cicatriculae fiant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 25장35)
Eum, si fieri potest, oportet evellere vel oriculario specillo vel eo ferramento, quo in sectione calculus protrahitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장13)
Quod si antequam vesica purgata est, orae se glutis narunt, dolorque et inflammatio redierunt, vulnus digitis vel averso specillo diducendum est, ut torquentibus detur exitus;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 27장42)
Interpositis quinque aut sex diebus oriculario specillo linamenta educenda.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 30장40)
Foramina autem intra caput maxima oculorum sunt, deinde narium, tum quae in auribus habemus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장24)
Narium duo foramina ossa medio discernuntur:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장26)
Sed ea foramina, quae a summis ad imas nares simplicia sunt, ibi rursus in bina itinera dividuntur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장29)
aliaque ex his ad fauces pervia spiritum et reddunt et accipiunt, alia ad cerebrum tendentia ultima parte in multa et tenuia foramina dissipantur, per quae sensus odoris nobis datur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장30)
Quod ipsum iuxta cerebrum in multa et tenuia foramina diducitur, per quae facultas audiendi est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장33)
Alter brevior et rotundior et in eo sinu, qui iuxta foramina auris est, cardinis modo † fit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장43)
Igitur si caries alte descendit, per terebram os pungendum crebris foraminibus est, quae altitudine vitium aequent;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 2장23)
tum in ea foramina demittenda candentia ferramenta sunt, donec id siccum os ex toto fiat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 2장24)
et, si caries subest, medius clavus in foramen demittitur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 3장10)
Ea foramen fit in ipso fine vitiosi ossis atque integri;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 3장21)

SEARCH

MENU NAVIGATION