라틴어 문장 검색

erexit formido comam, perque omne metallum fusus in attonito palluit aere tremor.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De piis fratribus et de statuis eorum quae sunt apud Catinam6)
victus ratione salutis ambitus et pulsus iacuit formidine livor.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae103)
nobilitant veteres Germanica foedera Drusos, Marte sed ancipiti, sed multis cladibus empta — quis victum meminit sola formidine Rhenum?
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:279)
te nascente ferox toto Germania Rheno intremuit movitque suas formidine silvas Caucasus et positis numen confessa pharetris ignavas Meroë traxit de crine sagittas.
(클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 2:7)
iam matura toro plenis adoleverat annis virginitas, tenerum iam pronuba flamma pudorem sollicitat mixtaque tremit formidine votum.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:59)
praecipitat pigrum formido Booten, horruit Orion.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:97)
tu quoque securis pulsa formidine Delphis floribus ultorem, Delie, cinge tuum.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 1:4)
frenet rapidos Formido iugales.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:177)
tu quoque securis pulsa formidine Delphis floribus ultorem, Delie, cinge tuum.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 1:4)
torquetur pace futura nec recipit somnos et saepe cubilibus amens excutitur poenamque luit formidine poenae.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:67)
Tunc tibi magnorum mercem Fortuna laborum persolvit, Stilicho, curru cum vectus eodem urbe triumphantem generum florente iuventa conspiceres illumque diem sub corde referres, quo tibi confusa dubiis formidine rebus infantem genitor moriens commisit alendum.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:246)
surgebat geminum varia formidine bellum, hoc armis, hoc triste dolis.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:143)
non inter pocula sermo captatur, pura sed libertate loquendi seria quisque iocis nulla formidine miscet.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:79)
spatiosa Quirinus frena regit currumque patris Bellona cruentum ditibus exuviis tendens ad sidera quercum praecedit, lictorque Metus cum fratre Pavore barbara ferratis innectunt colla catenis velati galeas lauro, propiusque iugales formido ingentem vibrat succincta securim.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:195)
posita ludat formidine pastor securisque canat Stilichonem fistula silvis.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:144)

SEARCH

MENU NAVIGATION