라틴어 문장 검색

Quamvis enim prudentia phantasticae adulationis plausibiles dedignetur applausus, tamen quia verae famae haec est gloriosa proprietas, ut appetitores sui contemnat, et appetat contemptores;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 52:38)
Diadema vero, non operis insignitate materiae redimens paupertatem, nec ejusdem nobilitate materiae vilitatem recuperans, sed in utroque singularem referens monarchiam, sine morsu peremptoriae proprietatis [0474C] ardebat in capite.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 76:5)
Dum hoc verborum compendio Genius suae orationis formaret excursum, suae exclamationis quasi aurora nascente, tristitiae tenebras paulisper abstractans, salvo suae dignitatis honore, Natura Genio gratiarum jura persolvit.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 95:6)
Prima conponit animum, secundarerum naturam scrutatur, tertia proprietates verborum exigit ac straturam."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 36:16)
In quo notare debemus quodillos qui ad nostrum consilium vel auxilium veniunt semper nos acquireredebemus ut ab eis lucrari et eorum amicitia et lucro uti moderate atquescienter secundum virtutis proprietatem;
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, SERMO JANUENSIS 21:3)
Omne enim quod procedit a causa nobili in causatum ignobile, licet in aliquo teneat proprietatem causae, tamen esse suum non est, nisi quantum permittit possibilitas subiecti, in quo est;
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 2. Quid sit fatum 7:9)
(19) Ad hoc quod obicitur de geminis, dicendum, quod licet possemus dicere, quod in uno concubitu semen per vices proicitur et per vices a matrice glutitur, et sic non esse unam horam conceptus geminorum, tamen etiamsi demus in una hora concipi, centrum tamen cordis eorum, a quo incipit conceptus formari, non est unum;
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 2. Quid sit fatum 18:1)
Quarum prima est seminis conversio, et praecipue ad formam cordis, ad quam totum aliud formatur.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 4. An fatum sit scibile 15:19)
His ergo refutatis dicimus cum Aristotele in II De causis proprietatum elementorum et planetarum, quod cum cadit aqua viri in matricem mulieris, decoquitur in ea decoctione forti et fit frustum carnis, et creatur in eo anima iussu Dei.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 5. In quo genere causae fatum incidat 8:9)
assiduitate enim atque imitatione quaedam similitudinis imago formatur.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 9장 5:8)
Etenim victor passionum omnium, nec ullis captus saeculi illecebris, qui omnem istam secundum corpus habitationem coelestis puritate conversationis obduxerat, mentem regens, carnem subjiciens, et regia quadam auctoritate castigans, nomine Dei vocatus est, ad cujus similitudinem se perfectae virtutis ubertate formaverat.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 2장 4:12)
Et sicut feminis dedit vulvam natura, in qua uniuscujusque animantis generatio per menstruas formatur aetates:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 16:4)
Festina igitur anima formare partus tuos, properantius absolvere, celerius quos genueris enutrire.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 1장 2:8)
Filioli mei quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis (Galat.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 1장 3:2)
Et ideo appositi sunt armentarii, opiliones, caeterique pastores, quidam magistri gregum officia sua singulis animantium sibi commissorum conditione formantes.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 1장 4:17)

SEARCH

MENU NAVIGATION