라틴어 문장 검색

ad spinam reducta praecordia;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장59)
Medulla vero, quae in spina est, discussa nervi resolvuntur aut distenduntur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장90)
spina dolet;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장94)
multoque magis, si spina aliqua vesicae inhaeret eamque, cum duceretur, duplicavit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장75)
Caput autem spina excipit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장53)
mediae perforatae, qua spinae medulla cerebro commissa descendit, circa quoque per duos processus tenuibus cavis perviae, per quae membrana cerebri similes membranulae deducuntur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장58)
Ea summis verticibus sinuata, ab his triangula, paulatimque latescentia ad spinam tendunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장82)
Ima vero spina in coxarum osse desidit, quod transversum longeque valentissimum volvam, vesicam, rectum intestinum tuetur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장113)
idque ab exteriore parte gibbum, ad spinam resupinatum, a lateribus id est ipsis coxis sinus rotundos habet;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장114)
Quod si plura erunt fragmenta, nihilo minus extrinsecus singula in suas sedes digitis erunt conpellenda;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 5장22)
At si quod fragmentum undique resolutum cum ceteris non glutinabitur, intellegetur quidem ex umore, qui multis ex vulnere feretur, volsella vero extrahetur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 5장25)
quin etiam aliquando plura fragmenta fiunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 7장5)
Sed in aliis quidem ossibus ex toto saepe fragmentum a fragmento recedit:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 7장6)
Fere vero inter quartum decimum et unum et vicensimum diem sanescunt maxilla, malae, iugulum, pectus, latum os scapularum, costae, spina, coxarum os, tali, calx, manus, planta:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 7장20)
Si acuta fragmenta sunt, incidi contra cutis debet:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 8장11)

SEARCH

MENU NAVIGATION