라틴어 문장 검색

additus perculsis terror invecta in terga pugnantium classe:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 14장9)
quod ubi auditum vulgatumque, maerere socii, fremere legiones.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 28장2)
ita victores latus hostium invecti.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 43장7)
praetorianus miles non virtute se sed proditione victum fremebat:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 44장12)
Postero die Vitellius senatus legatione, quam ibi op- periri iusserat, audita transgressus in castra ultro pietatem militum conlaudavit, frementibus auxiliis tantum impunitatis atque adrogantiae legionariis accessisse.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 69장1)
is quoque inclementer in Vitellium invehi solitus nihil spei sibi inter adversa reliquerat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 4장2)
Sabinus et Atticus onerati catenis et ad Vitellium ducti nequaquam infesto sermone vultuque excipiuntur, frementibus qui ius caedis et praemia navatae operae petebant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 74장4)
plebs invectis equitibus fusa;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 82장7)
Tum invectus est Musonius Rufus in P. Celerem, a quo Baream Soranum falso testimonio circumventum arguebat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 10장1)
neque enim ambigue fremebant:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 24장2)
plures quam iussum erat profecti palam in agmine fremebant, non se ultra famem, insidias legatorum toleraturos:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 35장10)
Idem cum in conventum venisset Arcadum, petens ut societatem cum Thebanis et Argivis facerent, contraque Callistratus, Atheniensium legatus, qui eloquentia omnes eo praestabat tempore, postularet ut potius amicitiam sequerentur Atticorum, et in oratione sua multa invectus esset in Thebanos et Argivos in eisque hoc posuisset, animum advertere debere Arcades, quales utraque civitas cives procreasset, ex quibus de ceteris possent iudicare:
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 6장 1:1)
idem, cum quidam Laphystii similis, nomine Demaenetus, in contione populi de rebus gestis eius detrahere coepisset ac nonnulla inveheretur in Timoleonta, dixit nunc demum se voti esse damnatum:
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 5장 3:1)
nam et inuecta urbi Alexandrino triumpho regia gaza tantam copiam nummariae rei effecit, ut faenore deminuto plurimum agrorum pretiis accesserit, et postea, quotiens ex damnatorum bonis pecunia superflueret, usum eius gratuitum iis, qui cauere in duplum possent, ad certum tempus indulsit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 41장 1:2)
interim cum in actis senatus legisset dimissos ac ne auditos quidem quosdam reos, de quibus strictim et nihil aliud quam nominatos ab indice scripserat, pro contempto se habitum fremens repetere Capreas quoquo modo destinauit, non temere quicquam nisi ex tuto ausurus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 73장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION