라틴어 문장 검색

Corpus decuriones municipiorum et coloniarum a Nola Bouillas usque deportarunt noctibus propter anni tempus, cum interdiu in basilica cuiusque oppidi uel in aedium sacrarum maxima reponeretur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 100장 2:1)
quamuis prouincias quoque et exercitus reuisurum se saepe pronuntiasset et prope quotannis profectionem praepararet, uehiculis comprehensis, commeatibus per municipia et colonias dispositis, ad extremum uota pro itu et reditu suo suscipi passus, ut uulgo iam per iocum 'Callippides' uocaretur, quem cursitare ac ne cubiti quidem mensuram progredi prouerbio Graeco notatum est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 38장 1:3)
corpus eius per municipiorum coloniarumque primores suscipientibus obuiis scribarum decuriis ad urbem deuectum sepultumque est in campo Martio.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 1장 3:3)
et in auspicando opere Isthmi magna frequentia clare ut sibi ac populo R. bene res uerteret optauit dissimulata senatus mentione.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 37장 3:3)
uotorum nuncupatione, magna iam ordinum frequentia, uix repertae Capitolii claues.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 46장 2:6)
et ne cui dubium foret, quod exemplar regendae rei p. eligeret, medio Martio campo adhibita publicorum sacerdotum frequentia inferias Neroni dedit ac sollemni conuiuio citharoedum placentem palam admonuit, ut aliquid et de dominico diceret, incohantique Neroniana cantica primus exultans etiam plausit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 11장 2:2)
cumque id omen pro tristi a plerisque esset acceptum, respondisse vates, magnam illam urbem advenarum frequentiam culturam, multisque eam terris alimenta praebituram.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 8장 7:3)
Multi duces frequentia militum exclusi regiam intrare non poterant, cum praeco exceptis, qui nominatim citarentur, adire prohiberet.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 6장 3:1)
Propter quod advertendum sane quod cum dicitur 'humanum genus potest regi per unum suppremum principem', non sic intelligendum est, ut minima iudicia cuiuscunque municipii ab illo uno immediate prodire possint:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 14:17)
Britones, rebus secundis elati, copias per omnia fere oppida et municipia Caesareae distraxere;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT NONUM.21)
Captivis in custodiam traditis, Washingtonius denuo fluenta Delaware trajecit, Trentoniamque, municipium in Nova Caesarea situm, occupavit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT NONUM.39)
Pudet dicere de frequentia salutandi, qua aut ipsi cotidie ad alios pergimus aut ad nos venientes ceteros expectamus.
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam 2:4)
Quaerant eam in itinere saeculi, inter turbas et frequentiam propinquorum et nusquam alibi reperiant nisi in adyto scripturarum prophetas et apostolos de spiritalibus nuptiis sciscitantem.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 7:2)
"Quomodo haec omnia mulier saecularis in tanta frequentia hominum Romae custodire potero?"
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 13:2)
Quid desideramus urbium frequentiam, qui de singularite censemur?
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 8:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION