라틴어 문장 검색

clamant amnes, freta, nubila, silvae, iamque patent strages;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권53)
Quem igitur hominem solummodo praesumpserant de humilitate, sequebatur uti magum aestimarent de potestate, cum ille verbo daemonia de hominibus excuteret, caecos reluminaret, leprosos purgaret, paralyticos restringeret, mortuos denique verbo redderet vitae, elementa ipsa famularet compescens procellas et freta ingrediens, ostendens se esse verbum dei, id est λόγον, illud primordiale, primogenitum, virtute et ratione comitatum et spiritu fultum, eundem qui verbo omnia et faceret et fecisset.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 21장 17:1)
Sospes enim ueniens supremo ex orbe Britanni, Per uarias gentes, per freta, perque uias, Urbem Romuleam uidit, templumque uerendum Aspexit Petri mystica dona gerens.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. VII. 1:6)
inde terra marique simul coeptae oppugnari Syracusae, terra ab Hexapylo, mari ab Achradina, cuius murus fluctu adluitur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 429:1)
Achradinae murum, qui, ut ante dictum est, mari adluitur, quinqueremibus Marcellus oppugnabat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 434:1)
et ab navibus eodem tempore ea quae mari adluitur pars urbis oppugnari coepta est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 634:1)
simul et a classe navales socii, qua ex parte urbs mari adluitur, et terrestris exercitus ab imminente prope ipsis moenibus tumulo est admotus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 487:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION