라틴어 문장 검색

Dinocrates architectus cogitationibus et sollertia fretus, cum Alexander rerum potiretur, profectus est e Macedonia ad exercitum regiae cupidus commendationis.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 머리말1)
admirante populo et rege dubitante, fretus memoriae certis armariis infinita volumina eduxit et ea cum recitatis conferendo coegit ipsos furatos de se confiteri.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 머리말20)
Itaque, Caesar, his auctoribus fretus sensibus eorum adhibitis et consiliis ea volumina conscripsi, et prioribus septem de aedificiis, octavo de aquis, in hoc de gnomonicis rationibus, quemadmodum de radiis solis in mundo sunt per umbras gnomonis inventae quibusque rationibus dilatentur aut contrahantur, explicabo.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 머리말52)
pollicitusque, si praesidium daretur, iturum in Batavos et potiorem civitatis partem ad societatem Romanam retracturum, accepta peditum equitumque modica manu nihil apud Batavos ausus quosdam Nerviorum Baetasiorumque in arma traxit, et furtim magis quam bello Canninefatis Marsacosque incursabat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 56장12)
iurgia primum, mox rixa inter Batavos et legionarios, dum his aut illis studia militum adgregantur, prope in proelium exarsere, ni Valens animadversione paucorum oblitos iam Batavos imperii admonuisset.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 64장8)

SEARCH

MENU NAVIGATION