라틴어 문장 검색

Item instantiae conformes nobilissimae sunt frigora intensa in media (quam vocant) aeris regione, et ignes acerrimi qui saepe reperiuntur erumpentes ex locis subterraneis;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 292:1)
Similis instantia foederis est resuscitatio papilionum ex frigore stupentium et tanquam emortuarum, per exiguum teporem ignis;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 334:15)
Id postquam factum fuit, continuo vitrum ab igne removimus, et super tapetem posuimus ne frigore disrumperetur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 392:16)
Similiter sit natura inquisita Calor aut Frigus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 393:1)
Calor enim et frigus, ipsa non percipiuntur ad tactum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 393:4)
at calor aerem expandit, frigus contrahit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 393:5)
etiam calor et frigus et virtutes magneticae;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 410:18)
Calores etiam insinuant se per distantias amplas, quod etiam faciunt frigora;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 419:5)
adeo ut habitantibus circa Canadam moles sive massae glaciales, quae abrumpuntur et natant per oceanum septentrionalem et deferuntur per Atlanticum versus illas oras, percipiantur et incutiant frigora e longinquo.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 419:6)
Instrumenta autem hujus motus, non sola certe, sed potentissima, aut saltem frequentissima, sunt calor et frigus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 445:6)
At si interveniat frigus intensum et continuatum, mutat se sponte sua et libenter in condensationem glaciei;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 445:14)
atque si plane continuetur frigus, nec a teporibus interrumpatur (ut fit in speluncis et cavernis paulo profundioribus), vertitur in crystallum aut materiam similem, nec unquam restituitur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 445:15)
quia etiam effectus illi (quales quales sunt) non sunt ex proprietate caloris, sed tantum per accidens (idem enim facit frigus, ut postea dicemus), nempe ex desiderio partium homogenearum coeundi, adjuvante tantum calore ad discutiendum torporem, qui torpor desiderium illud antea ligaverat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 451:16)
Ligatio vero motus congregationis minoris, quae fit per fraenum corporis dominantis, conspicitur in solutione sanguinis et urinarum per frigus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 452:1)
sed postquam ille spiritus evaporaverit, aut suffocatus fuerit per frigus, tum solutae partes a fraeno coeunt secundum desiderium suum naturale.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 452:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION