라틴어 문장 검색

et lucifera experimenta, non fructifera quaerenda.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 155:11)
quae nos lucifera experimenta, ad differentiam fructiferorum, appellare consuevimus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 239:4)
nos jam sub initiis et ad tempus, tantum lucifera experimenta, non fructifera quaerere;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 297:5)
Quin et scelera perpetrabunt, fruges consument, et coloniae fastidio afficientur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIII. DE PLANTATIONIBUS POPULORUM ET COLONIIS 1:14)
Maxima autem pars soli quod in hortos aut segetes convertitur horreis publicis assignetur, in quibus fruges reponantur et mensura certa distribuantur, ita tamen ut supersint nonnullae fundi portiones in quibus industria singulorum se exerceat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIII. DE PLANTATIONIBUS POPULORUM ET COLONIIS 1:26)
In plerisque horum ambulacrorum arbores fructiferae omnigenae collocandae sunt, tam ad parietes exteros quam in ordinibus interius.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIV. [ = English XLVI] DE HORTIS 8:6)
Et hoc in genere observari debet ut terra elevata in qua arbores fructiferae plantantur sit lata, humilis, et molliter ascendens, et floribus suavibus consita sed raris, ne succo defraudent arbores.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIV. [ = English XLVI] DE HORTIS 8:7)
Rursus, quoad hortum praecipuum, non negarem in eo confici debere ambulacra quaedam, eaque minime angusta, arboribus fructiferis utrinque consita.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIV. [ = English XLVI] DE HORTIS 9:2)
Quin et arboreta aliqua, arborum fructiferarum prope consitarum, et umbracula artificiosa et bella cum sedibus ordine elegante locat, verum haec nullo modo nimis confertum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIV. [ = English XLVI] DE HORTIS 9:3)
Arastis impietatem, iniquitatem messuistis, comedistis frugem mendacii, quia confisus es in curribus tuis, in multitudine fortium tuorum.
(불가타 성경, 호세아서, 10장13)
Licet caelo proferre lucidos dies eosdemque tenebrosis noctibus condere, licet anno terrae uultum nunc floribus frugibusque redimire nunc nimbis frigoribusque confundere, ius est mari nunc strato aequore blandiri nunc procellis ac fluctibus inhorrescere:
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, III 1:17)
Ut noua fruge grauis Ceres eat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, II 4:1)
Nam dum iniqua sibi a pessimis quidam perpeti uidentur, noxiorum odio flagrantes ad uirtutis frugem rediere, dum se eis dissimiles student esse quos oderant.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 7:21)
Helvetios, Tulingos, Latobrigos in fines suos, unde erant profecti, reverti iussit, et, quod omnibus frugibus amissis domi nihil erat quo famem tolerarent, Allobrogibus imperavit ut iis frumenti copiam facerent; ipsos oppida vicosque, quos incenderant, restituere iussit. Id ea maxime ratione fecit, quod noluit eum locum unde Helvetii discesserant vacare, ne propter bonitatem agrorum Germani, qui trans Rhenum incolunt, ex suis finibus in Helvetiorum fines transirent et finitimi Galliae provinciae Allobrogibusque essent.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 28장3)
iam frugibus aptum aequor et adsuetum silvis delphina videbo;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:217)

SEARCH

MENU NAVIGATION