라틴어 문장 검색

Hunc deus arquitenens, et numquam talibus armis ante nisi in dammis capreisque fugacibus usus, mille gravem telis exhausta paene pharetra perdidit effuso per vulnera nigra veneno.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 44:9)
Qui tamen insequitur pennis adiutus Amoris, ocior est requiemque negat tergoque fugacis inminet et crinem sparsum cervicibus adflat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 53:7)
Credule, quid frusta simulacra fugacia captas?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 45:13)
cruor emicat alte, non aliter quam cum vitiato fistula plumbo scinditur et tenui stridente foramine longas eiaculatur aquas atque ictibus aera rumpit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 12:11)
inpositus iam caelo est alter, at alter viperei referens spolium memorabile monstri aera carpebat tenerum stridentibus alis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 62:5)
pennisque fugacem Pegason et fratrem matris de sanguine natos addidit et longi non falsa pericula cursus, quae freta, quas terras sub se vidisset ab alto et quae iactatis tetigisset sidera pennis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 76:5)
Pars inde cavis exsultat aenis, pars veribus stridunt:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 48:6)
Nec mora, dum saevit, dum corpora versat in orbem stridentemque novo spumam cum sanguine fundit, vulneris auctor adest hostemque inritat ad iram splendidaque adversos venabula condit in armos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 43:2)
Ipse cruor, gelido ceu quondam lamina candens tincta lacu, stridit coquiturque ardente veneno.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 15:7)
Te quoque, ut hos timeas, siquid prodesse monendo possit, Adoni, monet, fortis que fugacibus esto inquit in audaces non est audacia tuta.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 53:8)
at illud stridet et in tepida submersum sibilat unda.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 31:3)
Non tantum cervo claris latratibus acto, verum etiam ventis volucrique fugacior aura!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 74:3)
nunc quoque contenti stridunt Aquilone rudentes, inque modum tumuli concava surgit aqua.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 115)
nec mihi, quod lusi vero sine crimine, prodest, quodque magis vita Musa iocata mea est, plurima sed pelago terraque pericula passum ustus ab assiduo frigore Pontus habet, quique fugax rerum securaque in otia natus, mollis et inpatiens ante laboris eram, ultima nunc patior, nec me mare portubus orbum perdere, diversae nec potuere viae, suffecitque malis animus;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 23)
utque fugax avidis cervus deprensus ab ursis, cinctave montanis ut pavet agna lupis, sic ego belligeris a gentibus undique saeptus terreor, hoste meum paene premente latus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 117)

SEARCH

MENU NAVIGATION