라틴어 문장 검색

Luna potest solis radiis percussa nitere inque dies magis [id] lumen convertere nobis ad speciem, quantum solis secedit ab orbi, donique eum contra pleno bene lumine fulsit atque oriens obitus eius super edita vidit;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 27:1)
nec ille qui trabem tecti fractam fulciendo ab inminenti vindicavit ruina.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 11:4)
Ipse caput nivei fultum Pallantis et ora Ut vidit levique patens in pectore vulnus.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, VI. 13:3)
Quid enim tam crassam materiam per faucium angusta fulciret, nisi eam vis naturae occultior hauriret?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 14:2)
Hinc facilius, ait, vel inperitos nandi mare sustinet, cum fluvialis aqua quasi infirma et nullo adiumento fulta mox cedat et in imum pondera accepta transmittat.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIII. 19:4)
Haud magis expertus discrimine Caesar in ullo est, Quam non e stabili, tremulo sed culmine cuncta Despiceret, staretque super titubantia fultus:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 3:7)
Stetit aggere fulti Cespitis, intrepidus vultu, meruitque timeri Non metuens:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 3:60)
Rectorem dominumque ratis secura tenebat Haud procul inde domus, non ullo robore fulta, Sed sterili iunco cannaque intexta palustri, Et latus inversa nudum munita phaselo.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 5:30)
Inspicit et gladios, qui toti sanguine manent, Qui niteant primo tantum mucrone cruenti, Quae presso tremat ense manus, quis languida tela, Quis contenta ferat, quis praestet bella iubenti, Quem pugnare iuvet, quis vultum cive peremto Mutet:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 6:2)
Tu, Ptolemaee, potes Magni fulcire ruinam, Sub qua Roma iacet?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 5:52)
Nec summis crustata domus sectisque nitebat Marmoribus:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 2:5)
Pars auro plumata nitet;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 2:13)
Fulcitur testa fagina mensa mihi.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, XLIII7)
Caesaris alma dies et luce sacratior illa, Conscia Dictaeum qua tulit Ida Iovem, Longa, precor, Pylioque veni numerosior aevo Semper et hoc voltu vel meliore nite.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, I1)
Lati collibus eminent recessus, Et planus modico tumore vertex Caelo perfruitur sereniore Et curvas nebula tegente valles Solus luce nitet peculiari;
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LXIV2)

SEARCH

MENU NAVIGATION