라틴어 문장 검색

et Catullus, cum dicit, nulla est in corpore mica salis, non hoc dicit, nihil in corpore eius esse ridiculum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 127:4)
non enim tam molli teneraque voce quam forti ac durabili opus est, cum illi etiam altissimos sonos leniant cantu oris, nobis pleraque aspere sint concitateque dicenda et vigilandae noctes et fuligo lucubrationum bibenda et in sudata veste durandum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 170:2)
Habitaturum tu putas umquam fuisse in mica Catonem, ut praenavigantes adulteras dinumeraret et tot genera cumbarum variis coloribus picta et fluvitantem toto lacu rosam, ut audiret canentium nocturna convicia ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 51 12:1)
videbis quanta fuligine oblinantur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 58:5)
Accendere aliquem lucernas sabbatis prohibeamus, quoniam nec lumine di egent et ne homines quidem delectatur fuligine, vetemus salutationibus matutinis fungi et foribus adsidere templorum;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 47:2)
"redolet adhuc fuliginem fornicis."
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Sacerdos casta e castis, pura e puris sit. Quaedam uirgo a piratis capta ueniit;, empta a lenone et prostituta est. uenientes ad se exorabat stipem. militem qui ad se uenerat, cum exorare non posset, conluctantem et uim inferentem occidit. accusata et abso 21:15)
aut, si non vis gratus videri, quia nullum habes illius beneficium, sed te atomi et istae micae tuae forte ac temere conglobaverunt, cur colis ?
(세네카, 행복론, Liber IV 90:2)
a cryptoporticu in hiemale triclinium venitur, quod arcuatili camino saepe ignis animatus pulla fuligine infecit, sed quid haec tibi, quem nunc ad focum minime invito?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 11:1)
quin etiam Alcides, deus ascensurus Olympum, laeta Molorcheis posuit uestigia tectis, paruaque caelestis placauit mica, nec illis semper inaurato taurus cadit hostia cornu.
(티불루스, Elegiae, 3권, Panegyricus Messallae5)
an tu eo pulchra videre, obsecro, si tibi illi non os oblitumst fuligine?
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 5, scene 428)
in aestivis et exhedris, ubi minime fumus est nec fuligo potest nocere, ibi caelatae sunt faciendae.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 3장16)
tricliniis hibernis non est utilis compositione nec megalographia nec camerarum coronario opere subtilis ornatus, quod ea et ab ignis fumo et ab luminum crebris fuliginibus corrumpuntur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 4장16)
Marmor non eodem genere omnibus regionibus procreatur, sed quibusdam locis glaebae ut salis micas perlucidas habentes nascuntur, quae contusae et molitae praestant operibus utilitatem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 6장1)
id autem omnes micas auri corripit in se et cogit secum coire.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 8장16)
hanc autem ignis potestas urendo cogit emittere per nares intra laconicum fuliginem, quae circa parietem et camerae curvaturam adhaerescit.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 10장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION