라틴어 문장 검색

Nam cunctas si spargat opes, si munera fundat [0467A] Dives, et in laudem spiret, tentetque favorem Munere lucrari, tamen hujus muneris auctor, Ductor et auriga nisi sit discretio, nullus Fructus erit, quoniam laudem non dona merentur, Sed potius mercantur eam, nisi facta decenter Discrete fuerint, pro munere namque frequenter Laus datur hypocrita, famae simulatio falsa, Simia laudis, horum umbratilis umbra favoris.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 53:27)
Turci siquidem videntes crebro ariete muros impelli et concuti, et turrim ligonibus perfodi, adipem, oleum picemque stuppis et facibus ardentissimis commistam fundebant a moenibus, quae instrumentum arietis et crates vimineas prorsus assumpserunt;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 66:6)
Ubi diu praelio utrinque commisso, gravissimus labor incubuit, dum dux et sui, viribus exhausti belloque fessi, in fugam conversi, vix per portam, qua exierant, revertentes evaserunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 60:3)
Incubuit enim timor Christianissimi ducis universas terras et regiones gentium.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 26:10)
Tanta enim illis fames in desertis Flaganiae incubuit, ut corium bovis viginti solidis emeretur;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 42:6)
Nec mora, ventus fortis ac vehemens, qualis per annos plurimos non est auditus a nautis, mari incubuit, motum et fervorem intolerabilem reddidit, naves quassavit, funes navium suo impetu attrivit, anchoras a profundo sustulit, procellas sic contra naves ampliavit, ut [0704C] navis in navem discurrens sine remige mutuam dissolutionem pateretur, et sic tota illa congregatio Christianorum cum universa suppellectile misera submersione absorberetur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 32:2)
- Ubi Baldewino rege redeunte Hierosolymam, Turci readunatis viribus funduntur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 39:2)
fundit potius qui mittit in plenum."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 52:14)
plorare autem ac multas lacrimas fundere, prohibitum est.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 9:6)
et ideo germanae habentur, quod uno fundantur utero:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 1장 5:8)
Plerique inter epulas fudere animas, et mensas proprio replevere sanguine.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 5:12)
Neque rursus sola virilis est gratia, mulier autem sanctificationis aliena est, aut utriusque sexus confusa natura est, ut uterque corporeos fundatur in partus.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 15:6)
ut nos levitas faceret adhaerere Deo, ipsi continuas preces fundere, de ipso salutem sperare, fugere terrena negotia, in Dei possessione numerari, sicut scriptum est:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 3장 3:20)
Non accusat vox ipsius, non anima ejus, sed vox sanguinis accusat, quem ipse fudisti.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 5:5)
Itaque ne latius fundat virus noxium, et plurimas inficiat generando corruptiones, illud primum bonum quod natura bonum est, dum locum mutat, ordinem mutat;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 2장 4:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION