라틴어 문장 검색

Oraculum. Verbum Domini super Israel et super Iudam. Oraculum Domini, qui extendit caelum et fundat terram et fingit spiritum hominis in eo:
(불가타 성경, 즈카르야서, 12장1)
Idem si a tetragona basi proficiscatur et ad unum verticem eius lineae dirigantur, erit pyramis quattuor triangulorum per latera, uno tantum tetragono in basi posito, super quam ipsa figura fundata est. Et si a pentagono surgant v lineae, quinque rursus pyramis triangulis continebitur, et si ab exagono, sex triangulis nihilominus;
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De his pyramidis, quae a quadratis vel a ceteris multiangulis proficiscuntur figuris 2:1)
Melioribus animum conformaueris:
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VII 6:2)
Utriqueque enim huic quidem gloriae propagandae illi uero conformandae sapientiae difficultas ipsa materia est. Ex quo etiam uirtus uocatur, quod suis uiribus nitens non superetur aduersis;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XIII 1:33)
urbs Libyam contra Tyrio fundata potenti tenditur in longum Caralis tenuemque per undas obvia dimittit fracturum flamina collem;
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:344)
Iam tibi compositam fundaverat ancora puppim, telluris iam certus eras;
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:58)
hanc alta capitis fundavit in arce mandatricem operum prospecturamque labori;
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:132)
At si summa pars clivi fundata propriam molem susceperit, quicquid ab inferiore mox apposueris, fissum erit rimosumque.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 5장 10:1)
Diebus quibus animantur ova, et in speciem volucrum conformantur, ter septenis opus est gallinaceo generi.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 5장 10:1)
quibus adprensis 'patres conscripti, hos' inquit 'orbatos parente tradidi patruo ipsorum precatusque sum, quamquam esset illi propria suboles, ne secus quam suum sanguinem foveret attolleret, sibique et posteris conformaret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 8장11)
non adversus divi Augusti acerrimam mentem nec adversus cautissimam Tiberii senectutem, ne contra Gai quidem aut Claudii vel Neronis fundatam longo imperio domum exurgimus;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 76장7)
quam quo stabilius fundaret, nauem ante demersit, qua magnus obeliscus ex Aegypto fuerat aduectus, congestisque pilis superposuit altissimam turrem in exemplum Alexandrini Phari, ut ad nocturnos ignes cursum nauigia dirigerent.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 20장 3:2)
Et quidem suas quisque opes divisis imperii partibus, ut videbantur sibi, fundaverant, si umquam adversus inmodicas cupiditates terminus staret.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 10장 6:1)
nam "Dei est mare, et ipse fecit illud, et aridam fundaverunt manus eius". 22.
(단테 알리기에리, Epistolae 31:8)
Et ad hoc dicendum per interemptionem sensus in quo fundant argumentum.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 9:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION