-
Utque multa praetereamus, quae egit moderatoris auctoritate fundati, quaeque per se vel correxit industrios, post Gratianum filium in societatem suae potestatis assumptum, Vithicabium regem Alamannorum, Vadomario genitum, adulescentem in flore primo genarum, nationes ad tumultus cientem et bella, clam (quia non potuit aperte) confodit;
- (암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 7장 7:1)
-
Qui vi subitae procellae perculsus, quamvis manere fundatus et stabilis diu conatus est, impendentium tamen diritatem augente vulgatius fama, magnorum discriminum metum voluntaria morte sedavit.
- (암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 3장 2:1)
-
Quos Odo illustris comes suis adhortationibus roborabat.
- (ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVI 29:8)
-
eadem paupertas etiam populo Romano imperium a primordio fundauit, proque eo in hodiernum diis immortalibus simpulo et catino fictili sacrificat.
- (아풀레이우스, 변명 17:7)
-
"Fortassis tamen procedente consuetudine et affectione roborata deam quoque illam deus maritus efficiet."
- (아풀레이우스, 변신, 5권71)
-
"Tunc Psyche, et corporis et animi alioquin infirma, fati tamen saevitia subministrante viribus roboratur, et prolata lucerna et arrepta novacula sexum audacia mutatur."
- (아풀레이우스, 변신, 5권168)
-
"sed uxor eius Plotina, quaedam rarae fidei atque singularis pudicitiae femina, quae decimo partus stipendio viri familiam fundaverat, spretis atque contemptis urbicae luxuriae deliciis, fugientis comes et infortunii socia, tonso capillo in masculinam faciem reformato habitu, pretiosissimis monilium et auro monetali zonis refertis incincta, inter ipsas custodientium militum manus et gladios nudos intrepida, cunctorum periculorum particeps et pro mariti salute pervigilem curam suscipiens, aerumnas assiduas ingenio masculo sustinebat."
- (아풀레이우스, 변신, 7권 5:14)
-
"quod nunc arduum factu putatur, amore per dies roborato facile videtur effectu."
- (아풀레이우스, 변신, 8권 1:14)
-
Qui praeter iudicii religionem cum fidem suam coram lacerari videret, multiplicate studio verberonem illum contendit redarguere, donec iussu magistratuum ministeria publica contrectatis nequissimi servi manibus annulum ferreum deprehensum cum signo saeculi conferunt, quae comparatio praecedentem roboravit suspicionem.
- (아풀레이우스, 변신, 10권 10:4)
-
Legerat enim ille mythicam 1 historiam vetusta auctoritate roboratam, quam etiam Tullius legerat, qui hoc idem in dialogis plus.
- (아우구스티누스, 편지들, 6. (A. D. 390 Epist. XVII) 3:5)
-
Proinde, quia oportebat eius iam viribus et magnitudine roborata etiam compelli homines ad convivium salutis aeternae, posteaquam dictum est:
- (아우구스티누스, 편지들, 39. (A. D. 416 Epist. CLXXIII) Donato Presbytero Partis Donati Augustinus Episcopus Ecclesiae Catholicae 10:19)
-
H LITTERAM, sive illam spiritum magis quam litteram dici oportet, inserebant veteres nostri plerisque vocibus firmandis roborandisque, ut sonus earum esset viridior vegetiorque;
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, III 2:1)
-
Pater interpretatus athletam debere esse, roborato exercitatoque filii sui corpore, Olympiam certaturum eum inter athletas pueros deduxit.
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XX 4:1)
-
Cui regi utraque unio quodammodo attribui possit, quandoquidem illa rosarum in ipso consummata fuit, illa vero regnorum fundata et inchoata.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 3:2)
-
Quae res tam asperae et odiosae visae sunt ipsi Guilielmo Normanno Angliae regi (quem vulgo vocant Conquestorem) ut, licet victoris iura reipsa exerceret ad Normannos scilicet suos remunerandos, verbo tamen abstinuerit, neque hoc iure se regnum tenere unquam professus sit, sed illud titulari quodam praetextu velaverit in testamento et designatione Edwardi Confessoris fundato.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 5:33)