라틴어 문장 검색

Praeterea cur vere rosam, frumenta calore, vites autumno fundi suadente videmus, si non, certa suo quia tempore semina rerum cum confluxerunt, patefit quod cumque creatur, dum tempestates adsunt et vivida tellus tuto res teneras effert in luminis oras?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 7:12)
Nam Asinae cognomentum Corneliis datum est, quoniam princeps Corneliae gentis empto fundo seu filia data marito, cum sponsores ab eo sollemniter poscerentur, asinam cum pecuniae onere produxit in forum, quasi pro sponsoribus praesens pignus.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 29:3)
Mater M. Bruti, Servilia, cum pretiosum aere parvo fundum abstulisset a Caesare subiciente hastae bona civium, non effugit dictum tale Ciceronis:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, II. 5:2)
Equidem, quo melius emptum sciatis, conparavit Servilia hunc fundum tertia deducta.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, II. 5:3)
stridunt silvae, saevitque tridenti Spumeus atque imo Nereus ciet aequora fundo.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 14:3)
Paulatim sese tollit mare et altius undas Erigit, inde imo consurgit ad aethera fundo.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 20:2)
vester mare a fundo ad aethera usque perducit.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 21:6)
Interdum scopulos avulsaque viscera montis Erigit eructans, liquefactaque saxa sub auras Cum gemitu glomerat, fundoque exaestuat imo.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVII. 10:4)
Ideo in illis gravitate devergens ad fundum decidit, in melle vero ut levior de loco victa sursum pellitur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 8:6)
Quaero igitur cur oleum quod in summo est, vinum quod in medio, mel quod in fundo, optima esse credantur?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 13:4)
Et hoc saepe usu probatum est ut graviora quaeque in fundo Propontidis ad Ponti interiora pellantur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 37:2)
Atra Charybdis Sanguineum fundo torsit mare.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 6:14)
vel si convulso vertice Gaurus Decidat in fundum penitus stagnantis Averni.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 7:23)
Aderat maturus uterque, Et districta epulis ad cunctas aula patebat Insidias, poteratque cruor per regia fundi Pocula Caesareus, mensaeque incumbere cervix.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 4:74)
Centenis quod emis pueros et saepe ducenis, Quod sub rege Numa condita vina bibis, Quod constat decies tibi non spatiosa supellex, Libra quod argenti milia quinque rapit, Aurea quod fundi pretio carruca paratur, Quod pluris mula est, quam domus empta tibi:
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LXII1)

SEARCH

MENU NAVIGATION