라틴어 문장 검색

sed ipsa, quae spernunt, clam furantur.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 696)
Illuc enim abstrudi solent impii quique in parentes et incesti in sorores et maritarum adulteri et virginum raptores et puerorum contaminatores et qui saeviunt et qui occidunt et qui furantur et qui decipiunt et quicunque similes sunt alicuius dei vestri, quem neminem integrum a crimine aut vitio probare poteritis, nisi hominem negaveritis.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 11장 11:2)
Ita et hinc sumentes quasdam temporum sortes aemulantur divinitatem, dum furantur divinationem.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 22장 8:9)
veritatis interpolator et intcgrator et expressor, et furator eius et custos?3
(테르툴리아누스, Apologeticum, 46장 18:1)
ANTE paucos sane aduentus eorum annos heresis Pelagiana per Agricolam inlata, Seueriani episcopi Pelagiani filium, fidem Brittaniarum feda peste commaculauerat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XVII.2)
improbis cum improbus sit, harpaget furibus, furetur quod queat, vorsipellem frugi convenit esse hominem, pectus quoi sapit:
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 4, scene 410)
Ad furandum quidem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 3, scene 265)
quon furatum mox venias, vestigas loca?
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 1, scene 240)
credo edepol, quo mox furatum veniat speculatur loca.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 4, scene 220)
Itaque quemadmodum his gratiae sunt agendae, contra, qui eorum scripta furantes pro suis praedicant, sunt vituperandi, quique non propriis cogitationibus scriptorum nituntur, sed invidis moribus aliena violantes gloriantur, non modo sunt reprehendendi, sed etiam, quia impio more vixerunt, poena condemnandi.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 머리말4)
admirante populo et rege dubitante, fretus memoriae certis armariis infinita volumina eduxit et ea cum recitatis conferendo coegit ipsos furatos de se confiteri.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 머리말20)
Nam dixit Apostolus in epistola ad Ephesios,"Qui furabatur, iam non furetur:
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 26:2)
Aput Lacedaemonios quoque, sobrios illos et acres viros, cuius rei non adeo ut Aegyptiis fides longinqua est, non pauci neque ignobiles scriptores, qui de moribus legibusque eorum memorias condiderunt, ius atque usum fuisse furandi dicunt, idque a iuventute eorum non ad turpia lucra neque ad sumptum libidini praebendum comparandamve opulentiam, sed pro exercitio disciplinaque rei bellicae factitatum, quod et furandi sollertia et adsuetudo acueret firmaretque animos adulescentium et ad insidiarum astus et ad vigilandi tolerantiam et ad obrependi celeritatem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XVIII 18:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION