라틴어 문장 검색

parvis exercita furtis quae vastare penum neglectaque sueverat arcae claustra remoliri, nunc uberiore rapina peccat in orbe manus.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:111)
saepe lacessitam, sed non impune, fatemur Ausoniam.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:100)
Orpheos alii libros impune lacessunt nec tua securum te, Maro, fama vehit;
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Deprecatio in Alethium quaestorem5)
amissum lymphis reparant impune vigorem, pacaturque aegro luxuriante dolor
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Aponus40)
subitis sociantur numina furtis.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De Magnete21)
dum gentibus ille confligit, vigili tu prospicis omnia sensu, ne quid in absentem virtutibus obvia semper audeat invidiae rabies neu fervor iniquus, ne qua procul positis furto subsederit armis calliditas nocitura domi.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae111)
successu laeta resurgit et vivos inpune ferox depascitur artus.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De torpedine7)
quid enim narrem Latonia furta, quid Cererem magnamque Themin?
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:45)
non illum navita tuto, non impune vident populi, sed crine minaci nuntiat aut ratibus ventos aut urbibus hostes.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:124)
ne gracilem ventus decusserit arbore nidum, ne furtum pateant homini, ne praeda colubris.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:80)
furto gaudet amans, permutat navita merces et vigil elapsas quaerit avarus opes, blandaque largitur frustra sitientibus aegris inriguus gelido pocula fonte sopor.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 1:4)
ecce virum, taciti nulla qui fraude soporis ense palam sibi pandit iter remeatque cruentus et Diomedeis tantum praeclarior ausis, quantum lux tenebris manifestaque proelia furtis!
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:206)
in quo tam vario vocum generumque tumultu tanta quies iurisque metus servator honesti te moderante fuit, nullis ut vinea furtis vel seges erepta fraudaret messe colonum, ut nihil aut saevum rabies aut turpe libido suaderet, placidi servirent legibus enses.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:85)
quod cautus ad omnes restiteris fraudes, ut te nec noxia furto littera nec pretio manus inflammata lateret?
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:152)
Iamque pererratis Libyae flagrantibus oris legerat eximios Phoebi germana leones, Hesperidas qui saepe fugant ventoque citatis terrificant Atlanta iubis armentaque longe vastant Aethiopum quorumque impune fragosa murmura pastorum numquam venere per aures.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:167)

SEARCH

MENU NAVIGATION