라틴어 문장 검색

Sed custodis curam non effugiat observare desilientem matricem, saepiusque ad cubile pervenire, et pavonina ova, quae propter magnitudinem difficilius a gallina moventur, versare manu:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 11장 12:2)
idque quo diligentius faciat, una pars ovorum notanda est atramento, quod signum habebit aviarius,an a gallina conversa sint.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 11장 12:3)
Possunt autem post quintum et trigesimum diem quam nati sunt, etiam in agrum satis tuto educi, sequiturque grex velut matrem gallinam singultientem.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 11장 15:3)
Satis autem convenit inter auctores, non debere alias gallinas, quae pullos sui generis educant, in eodem loco pasci.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 11장 16:1)
Ceterum silvestres gallinae, quae rusticae appellantur, in servitute non fetant:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 12장 1:2)
Nam et a gallinis melius enutriuntur, et longe maior grex efficitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 14장 5:1)
Supponuntur autem gallinis huius generis ova, sicut pavonina, plurima quinque, paucissima tria:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 14장 6:5)
Sed antiquissimum est, cum quis nessotrophion constituere volet, ut praedictarum avium circa paludes, in quibus plerumque fetant, ova colligat, et cohortalibus gallinis subiciat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 15장 7:3)
Facit etiam ex pomis viridis adaperta ficus;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 17장 13:1)
Siquando tamen hiemis saevitia non patitur eius generis escam dari, vel sordidi panis offae, vel siqua sunt temporis poma concisa praebentur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 17장 15:1)
maximeque laudantur, qui sunt feracissimi querneae glandis et iligneae, nec minus cerrea,tumet arbuti, ceterorumque pomorum silvestrium, quae diligentius persecuti sumus, cum de cohortalibus subus disputaremus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 1장 5:3)
Nam quasi novis pomis, ita his primitivis floribus illectae avide vescuntur post hibernam famem, alioqui citra satietatem tali non nocente cibo:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 13장 2:2)
idque quo acrius experiretur, poma, ut erant adposita, laudans nurui sua manu tradidit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 54장3)
tradidere quidam venenum ei per libertum ipsius, cui nomen Cleonicus, paratum iussu Neronis vitatumque a Seneca proditione liberti seu propria formidine, dum persimplici victu et agrestibus pomis ac, si sitis admoneret, profluente aqua vitam tolerat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 45장6)
cibi simplices, agrestia poma, recens fera aut lac concretum:
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 23장 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION