라틴어 문장 검색

Ad ea Taurus vultu iam propemodum laetiore, delectatus enim videbatur inlecebra quaestionis, Si iam amicus, inquit, hic noster melius valeret, gemitus eiusmodi necessarios a calumnia defendisset et hanc, opinor, tibi quaestionem dissolvisset, me autem scis cum Stoicis non bene convenire, vel cum potius;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, V 6:1)
̓Αμαθέστερόν πωσ εἰπε` και` σαφέστερον λέγε." Atque hine exorsus de dolore atque de gemitu Stoici aegrotantis ita disseruit:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, V 7:3)
Itaque vidistis philosophum, ratione decreti sui nixum, cum petulantia morbi dolorisque exultantia conluctantem, nihil cedentem, nihil confitentem, neque ut plerique dolentes solent, eiulantem atque lamentantem ac miserum sese et infelicem appellantem, sed acres tantum anhelitus et robustos gemitus edentem, signa atque indicia non victi nec obpressi a dolore, sed vincere eum atque obprimere enitentis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, V 10:1)
"Sed cur contra voluntatem suam gemitus facere cogitur philosophus Stoicus, quem nihil cogi posse dicunt?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, V 12:1)
Cornelius quidam sacerdos, et nobilis et sacerdotii religionibus venerandus et castitate vitae sanctus, repente mota mente conspicere se procul dixit pugnam acerrimam pugnari, ac deinde alios cedere, alios urgere, caedem, fugam, tela volantia, instaurationem pugnae, inpressionem, gemitus, vulnera, proinde ut si ipse in proelio versaretur, coram videre sese vociferatus est ac postea subito exclamavit Caesarem vicisse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XVIII 3:1)
Interdum scopulos avulsaque viscera montis Erigit eructans liquefactaque saxa sub auras Cum gemitu glomerat fundoque exaestuat imo.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, X 11:3)
Gemitus et singultus, membrorumque convulsiones, oris pallor, amici flentes et atrata funera, cum similibus, haec sunt quae mortem ostentant terribilem.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, II. DE MORTE 1:10)
Pueri Spartani antiquis temporibus flagris caedi sustinebant super aram Dianae vix eiulatu aut gemitu ullo emisso.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXVII. [ = English XXXIX] DE CONSUETUDINE ET EDUCATIONE 1:14)
Qua nubente foris, gemitus dat uincta doloris;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXVII. De uiro, coniuge et mediatrice 28:16)
Ubi non est saepes, diripietur vinea, et ubi non est mulier, ingemiscet errans.
(불가타 성경, 집회서, 36장27)
Dixisti: "Vae misero mihi, quoniam addidit Dominus dolorem maerori meo; laboravi in gemitu meo et requiem non inveni".
(불가타 성경, 예레미야서, 45장3)
Cumque coepisset plagis mori, ingemiscens dixit: " Domino, qui habet sanctam scientiam, manifestum est quia cum a morte possem liberari, duros secundum corpus sustineo dolores flagellatus, secundum animam vero propter ipsius timorem libenter haec patior ".
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 6장30)
Ultroque gemitus, dura quos fecit, ridet.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, II 6:1)
Quid igitur ingemescis?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, III 1:10)
suarum securus tuis ingemescit iniuriis.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, VII 1:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION