라틴어 문장 검색

equidem si humana substantia rectius mole quam mente censenda est, plurimum ignoro, quid secundum corpulentiam per spatia quamvis porrecta finalem in homine miremur, quo nihil aeque miserum destitutumque nascendi condicio produxit, quippe cum praebeat tamquam ab adverso bovi pilus, apro saeta, volucri pluma vestitum (quibus insuper, ut vim vel inferant vel repellant, cornu dens unguis arma genuina sunt), membra vero nostra in hunc mundum sola censeas eiecta, non edita;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Philagrio suo salutem 3:1)
iam trux ad Arctos Parrhasias hiems concessit altis obruta solibus, iam pontus ac tellus renident in Zephyros Aquilone fracto.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, ode lyrica ad Septimium Severum2)
At puer in gremio veniae telluris et alto gramine nunc faciles sternit procursibus herbas in vultum nitens, caram modo lactis egeno nutricem plangore ciens iterumque renidens et teneris meditans verba inluetantia labris miratur nemorum strepitus aut obvia carpit aut patulo trahit ore diem nemorique malorum inscius et vitae multum securus inerrat.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권361)
"tuque, o Permesse, canoris et felix, Olmie, vadis armastis alumnos bellorum resides, patriis concentibus audis exsultare gregem, quales, cum pallida cedit bruma, renidentem deducunt Strymona cygni."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권143)
omne sedet telum, nulli sine caedibus ictus - necdum aderat virtus - non mens, non dextra quiescit, non avida arma vacant, ipsa insanire videtur Sphinx galeae custos, visoque animata cruore emicat effigies et sparsa orichalca renident:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권290)
tune firmat sese, fletumque ac triste renidens:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권321)
est autem res simillima cenae Chalcidensis hospitis mei, et hominis boni et sciti convivatoris, apud quem solstitiali tempore comiter accepti cum miraremur, unde illi eo tempore anni tam varia et multa venatio, homo non quam isti sunt gloriosus renidens condimentis ait varietatem illam et speciem ferinae carnis ex mansueto sue factam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 577:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION