라틴어 문장 검색

nam nec ego consumi studentem in his artibus volo, nec moduletur aut musicis notis cantica excipiat, nec utique ad minutissima usque geometriae opera descendat, non comoedum in pronuntiando nec saltatorem in gestu facio;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 415:1)
dicamus has geometriae esse partes.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 352:4)
si quod tamen exemplum ad imitationem demonstrandum sit, solum est, quod ex dialogis Socraticorum maximeque Platonis duci potest;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 59:2)
dialogis enim et dialecticis disputationibus erit similior quam nostri operis actionibus, quae quidem inter se plurimum differunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 376:3)
nam, cum Brutus in accusatione . Planci ex duobus lectoribus ostendisset, contraria L. Crassum patronum eius in oratione, quam de Colonia Narbonensi habuerat, suasisse iis, quae de lege Servilia dixerat, tris excitavit et ipse lectores, hisque patris eius dialogos dedit legendos;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 153:1)
in epistolis quidem, quanquam sunt utriusque, dialogisve, quibus nihil ille, nulla contentio est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 108:4)
nam et orationes eius et poemata et epistolae et dialogi feruntur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 130:2)
quapropter historiae nonnunquam ubertas in aliqua exercendi stili parte ponenda et dialogorum libertate gestiendum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 216:1)
in epistolis aliquando familiariter apud amicos, nonnunquam in dialogis aliena tamen persona verum de eloquentia sua dicit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 22:1)
Cum ventum est ad naturales quaestiones, geometriae testimonio statur;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 24:2)
Aliquid nobis praestat geometriae ministerium;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 25:4)
Sed nec hic geometriae pars est nec illa philosophiae.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 25:6)
Itane in geometriae pulvere haerebo ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 39:5)
Alexander Macedonum rex discere geometriam coeperat, infelix, sciturus, quam pusilla terra esset, ex qua minimum occupaverat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 17:1)
Praeterea nulla ars contemplativa sine decretis suis est, quae Graeci vocant dogmata, nobis vel decreta licet appellare vel scita vel placita, quae et in geometria et in astronomia invenies.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 10:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION