라틴어 문장 검색

iam primum ordo est geometriae necessarius;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 368:1)
ex prioribus geometria probat insequentia, ex certis incerta;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 368:3)
quid quod se eadem geometria tollit ad rationem usque mundi?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 377:1)
ut, si est oratori (quod proximus demonstrabit liber) de omnibus rebus dicendum, nullo modo sine geometria esse possit orator.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 380:2)
nam nec ego consumi studentem in his artibus volo, nec moduletur aut musicis notis cantica excipiat, nec utique ad minutissima usque geometriae opera descendat, non comoedum in pronuntiando nec saltatorem in gestu facio;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 415:1)
dicamus has geometriae esse partes.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 352:4)
verius autem iudico, non nostram administrationem sed ipsam rem quam aggredimur, id est argumentum, quo aliquid probaturi sumus, etiamsi nondum verbis explanatum, iam tamen mente conceptum, epichirema dici.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 98:2)
nam ut illa emendata, dilucida, ornata, apta esse debet, ita haec quoque emendata erit, id est, vitio carebit, si fuerit os facile, explanatum, iucundum, urbanum, id est, in quo nulla neque rusticitas neque peregrinitas resonet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 177:2)
De cuius hominis moribus pauca prius explananda sunt, quam initium narrandi faciam.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 4장5)
Adice illam ignorationem sui, dubia et parum explanata verba, incertos oculos, gradum errantem, vertiginem capitis, tecta ipsa mobilia velut aliquo turbine circumagente totam domum, stomachi tormenta, cum effervescit merum ac viscera ipsa distendit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 21:2)
Cum ventum est ad naturales quaestiones, geometriae testimonio statur;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 24:2)
Aliquid nobis praestat geometriae ministerium;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 25:4)
Sed nec hic geometriae pars est nec illa philosophiae.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 25:6)
Itane in geometriae pulvere haerebo ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 39:5)
Alexander Macedonum rex discere geometriam coeperat, infelix, sciturus, quam pusilla terra esset, ex qua minimum occupaverat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 17:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION