라틴어 문장 검색

nam aut insitio dicitur, cum, fisso trunco, surculus fecundae arboris sterili inseritur, aut oculorum in- positio, cum, inciso cortice, libro alienae arboris germen inserimus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 695)
Celsus ait 'germina' reliquisse Vergilium;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 3337)
viminibus salices fecundae legitur et 'fecundae fron- dibus ulmi'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 4461)
sunt enim prima elementa naturae, quibus auctis virtutis quasi germen efficitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 58:2)
"siccas insana canicula messes iam dudum coquit et patula pecus omne sub ulmo est" unus ait comitum."
(페르시우스, 풍자, satire 34)
81 P.L.M. Parvula securo tegitur mihi culmine sedes uvaque plena mero fecunda pendet ab ulmo.
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 8:1)
non hic pampineis amicitur vitibus ulmus, nulla premunt ramos pondere poma suo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 88)
tradidit huic vitem pendentem e frondibus ulmi, quae nunc de pueri nomine nomen habet, dum legit in ramo pictas temerarius uvas, decidit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권260)
ut satyri levisque senex tetigere saporem, quaerebant flavos per nemus omne favos, audit in exesa stridorem examinis ulmo, aspicit et ceras dissimulatque senex;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권490)
utque piger pandi tergo residebat aselli, applicat hunc ulmo corticibusque cavis, constitit ipse super ramoso stipite nixus atque avide trunco condita mella petit, milia crabronum coeunt et vertice nudo spicula defigunt oraque sima notant.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권491)
Occupat hic collem, cumba sedet alter adunca et ducit remos illic, ubi nuper ararat, ille supra segetes aut mersae culmina villae navigat, hic summa piscem deprendit in ulmo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 35:4)
Abdita fronde levi densa speculabar ab ulmo, quid facerent.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 46:9)
Vos quoque, flexipedes hederae, venistis et una pampineae vites et amictae vitibus ulmi, ornique et piceae pomoque onerata rubenti arbutus et lentae, victoris praemia, palmae et succincta comas hirsutaque vertice pinus, grata deum matri;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 12:6)
Ulmus erat contra speciosa nitentibus uvis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 77:1)
vidi ego pampineis oneratam vitibus ulmum, quae fuerat saevi fulmine tacta Iovis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 166)

SEARCH

MENU NAVIGATION