라틴어 문장 검색

Atque ille Graecus quidem fontes imitus ignis eructare in et fluere amnes fumi et flammarum fulva et tortuosa volumina in plagas maris ferre, quasi quosdam igneos angues, luculente dixit.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVII. 12:1)
Quodsi non aliam venturo fata Neroni Invenere viam, magnoque aeterna parantur Regna deis, coelumque suo servire tonanti Non nisi saevorum potuit post bella Gigantum:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 2:1)
Si coelicolis furor arma dedisset, Aut si terrigenae tentarent astra Gigantes, Non tamen auderet pietas humana vel armis Vel votis prodesse Iovi;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 4:8)
Nominis antiqui cupientem noscere caussas Cognita per multos docuit rudis incola patres, Nondum post genitos Tellus effeta gigantes, Terribilem Libyeis partum concepit in antris.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 6:5)
Nec sic Inachiis, quamvis rudis esset, in undis Desectam timuit, reparatis anguibus, hydram.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 6:35)
Si vero Stygiosque lacus, ripamque sonantem Ignibus ostendam, si me praesente videri Eumenides possent, villosaque colla colubris Cerberus excutiens, et vincti terga Gigantes, Quis timor, ignavi, metuentes cernere manes?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 6:18)
Quod trepidus bubo, quod strix nocturna queruntur, Quod stridunt ululantque ferae, quod sibilat anguis, Exprimit, et planctus illisae cautibus undae;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 6:30)
illis e faucibus angues Stridula fuderunt vibratis sibila linguis, Femineae qui more comae per terga soluti, Ipsa flagellabant gaudentis colla Medusae.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 7:4)
Nullum animal visus patiens, ipsique retrorsum Effusi faciem vitabant Gorgonis angues.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 7:18)
coeloque timente Olim Phlegraeo stantes serpente gigantes, Erexit montes, bellumque immane deorum Pallados in medio confecit pectore Gorgon.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 7:20)
sic pignora gentis Psyllus habet, si quis tactos non horruit angues, Si quis donatis lusit serpentibus infans.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 9:52)
Qui, tunc Romana secutus Signa, simul iussit statui tentoria ductor, Primum, quas valli spatium comprendit, arenas Expurgat cantu, verbisque fugantibus angues.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 9:55)
et cuius morsus superaverit anguis, Iam promtum Psyllis vel gustu nosse veneni.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 9:66)
Cervinus gelidum sorbet sic halitus anguem, Casuras alte sic rapit Iris aquas.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, XXVIII3)
Nomen habet magni volucris tam parva gigantis?
(마르티알리스, 에피그램집, 13권, LXXVIII Porphyriones1)

SEARCH

MENU NAVIGATION