라틴어 문장 검색

Prima quidem glacies et cana vincta pruina non pugnavit humus mitique horrore quievit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 123:2)
oculis nec defuit imber, sed qualis rapitur per vallis improbus amnis, cum gelidae periere nives et languidus auster non patitur glaciem resoluta vivere terra, gurgite sic pleno facies manavit et alto insonuit gemitu turbato murmure pectus.
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 12:2)
Sero respicitur tellus, ubi fune soluto Currit in inmensum panda carina salum;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 1118)
ut fragilis glacies, interit ira mora.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:250)
ut non peccarim mors quoque non faciet, non igitur mirum, si mens mea tabida facta de nive manantis more liquescit aquae, estur ut occulta vitiata teredine navis, aequorei scopulos ut cavat unda salis, roditur ut scabra positum robigine ferrum conditus ut tineae carpitur ore liber, sic mea perpetuos curarum pectora morsus, fine quibus nullo conficiantur, habent.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 145)
di procul a cunctis, qui te venerantur amantque huius notitiam gentis habere velint, nos satis est inter glaciem Scythicasque sagittas vivere, si vita est mortis habenda genus, nos premat aut bello tellus, aut frigore caelum, truxque Getes armis, grandine pugnet hiems . nos habeat regio nec pomo feta nec uvis, et cuius nullum cesset ab hoste latus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 74)
fortuna miserrima tuta est, nam timor eventus deterioris abest, qui rapitur spumante salo, sua brachia tendens porrigit ad spinas duraque saxa manus, accipitremque timens pennis trepidantibus ales audet ad humanos fessa venire sinus, nec se vicino dubitat committere tecto, quae fugit infestos territa cerva canes, da, precor, accessum lacrimis, mitissime, nostris, nec rigidam timidis vocibus obde forem, verbaque nostra favens Romana ad numina perfer, non tibi Tarpeio culta Tonante minus, mandatique mei legatus suscipe causam:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 217)
cuncta sed inmodicum tempora frigus habet, tu glacie freta vincta tenes, et in aequore piscis inclusus tecta saepe natavit aqua.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 16)
pectora sint nobis nivibus glacieque licebit atque hoc, quem patior, frigidiora loco, illa ducis facies in curru stantis eburno excuteret frigus sensibus omne meis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 418)
accedet voci per te non irrita nostrae, Alpinis iuvenis regibus orte, fides, ipse vides certe glacie concrescere Pontum, ipse vides rigido stantia vina gelu;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 72)
sintne litae tenues serpentis felle sagittae, fiat an humanum victima dira caput . mentiar, an coeat duratus frigore Pontus, et teneat glacies iugera multa freti, haec ubi narrant, quae sit mea fama require, quoque modo peragam tempora dura roga.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 931)
hostibus a domitis hostia nomen habet, ante, deos homini quod conciliare valeret, far erat et puri lucida mica salis, nondum pertulerat lacrimatas cortice murras acta per aequoreas hospita navis aquas, tura nec Euphrates nec miserat India costum, nec fuerant rubri cognita fila croci.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권195)
Tum primum siccis aer fervoribus ustus canduit, et ventis glacies adstricta pependit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 16:3)
Quibus inritata dolore Cecropis occulto mordetur et anxia nocte, anxia luce gemit, lentaque miserrima tabe liquitur ut glacies incerto saucia sole.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 64:5)
Candidior folio nivei, Galatea, ligustri, floridior pratis, longa procerior alno, splendidior vitro, tenero lascivior haedo, levior adsiduo detritis aequore conchis, solibus hibernis, aestiva gratior umbra, nobilior pomis, platano conspectior alta, lucidior glacie, matura dulcior uva, mollior et cygni plumis et lacte coacto et, si non fugias, riguo formosior horto:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 74:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION