라틴어 문장 검색

alter plurimarum palmarum vetus ac nobilis gladiator habetur, hic autem nuper se ad eum lanistam contulit, quique ante hanc pugnam tiro esset quod sciam, facile ipsum magistrum scelere audaciaque superavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 6장 3:5)
non poteram in illius mei patriaeque custodis tanta suspicione non metu exanimari, sed mirabar tamen credi popae, confessionem servorum audiri, volnus in latere quod acu punctum videretur pro ictu gladiatoris probari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 24장 1:9)
Alfenus interea Romae cum isto gladiatore vetulo cotidie pugnabat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 7장 1:1)
quem tu a puero sic instituisses ut nobili ne gladiatori quidem faveret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 21장 4:4)
Vt enim athletas nec multo secus gladiatores videmus nihil nec vitando facere caute nec petendo vehe- menter, in quo non motus hic habeat palaestram quandam, ut quicquid in his rebus fiat utiliter ad pugnam idem ad aspectum etiam sit venustum, sic orator nec plagam gravem facit, nisi petitio fuit apta, nec satis tecte declinat impetum, nisi etiam in cedendo quid deceat intellegit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 68장 2:2)
gladiatores, aut perditi homines aut barbari, quas plagas perferunt!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 41:2)
quis mediocris gladiator ingemuit, quis vultum mutavit umquam?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 41:7)
crudele gladiatorum spectaculum et inhumanum non nullis videri solet, et haud scio an ita sit, ut nunc fit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 41:13)
) Gaudium (χαρά) v. ἡδονή genus v. στοιχεῖον, bonum geometrae, -tria, -trica 412 27 219 9 454 24 246 4.7 gestire v. ἡδονή gladiatores 301 21 384 20sqq.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, INDICES, II. RES MEMORABILES ET VOCABULA MEMORABILIA.93)
Non taces inquit gladiator obscene, quem de . . . ruina harena dimisit?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 9:8)
Dedit gladiatores sestertiarios iam decrepitos, quos si sufflasses, cecidissent;
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 45:35)
Accedebat his causis, quod non ludos aut gladiatores sed annuos sumptus in alimenta ingenuorum pollicebamur.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 8 10:1)
scilicet est cupidus studiorum quisque suorum, tempus et adsueta ponere in arte iuvat, saucius eiurat pugnam gladiator, et idem inmemor antiqui vulneris arma capit, nil sibi cum pelagi dicit fore naufragus undis, et ducit remos qua modo navit aqua.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 520)
Caesaris adventu tuta gladiator harena exit, et auxilium non leve vultus habet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 826)
scilicet ut victus repetit gladiator harenam, et redit in tumidas naufraga puppis aquas, forsitan ut quondam Teuthrantia regna tenenti, sic mihi res eadem vulnus opemque feret, Musaque, quam movit, motam quoque leniet iram;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 111)

SEARCH

MENU NAVIGATION