라틴어 문장 검색

Hic, qui libellis praegravem gerit laevam, Notariorum quem premit chorus levis, Qui codicillis hinc et inde prolatis Epistulisque commodat gravem voltum Similis Catoni Tullioque Brutoque, Exprimere, Rufe, fidiculae licet cogant, Have Latinum, χαῖρε non potest Graecum.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, LI1)
cytherea omnia quae apud Graecos ει diphthongon habent apud Latinos in e productum convertuntur, ut *κυθέρεια Cytherea, *αἰνείασ Aeneas, *μήδεια Medea.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2577)
ergo quod Graeci a toto, hoc Latini a parte dixerunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 6015)
Non eram nescius, Brute, cum, quae summis ingeniis exquisitaque doctrina philosophi Graeco sermone tractavissent, ea Latinis litteris mandaremus, fore ut hic noster labor in varias reprehensiones incurreret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 2:1)
quae quidem ut apud Graecos Atticorum, sic in Latino sermone huius est urbis maxime propria.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 42:7)
ut enim ipsa philosophia et multa verba Graecorum, sic sorites satis Latino sermone tritus est):
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 15:11)
in quo si te multum natura adiuvaret, si optimis a pueritia disciplinis atque artibus studuisses et in his elaborasses, si litteras Graecas Athenis non Lilybaei, Latinas Romae non in Sicilia didicisses, tamen esset magnum tantam causam, tam exspectatam, et diligentia consequi et memoria complecti et oratione expromere et voce ac viribus sustinere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 12장 3:5)
refutatio autem accusationis, in qua est depulsio criminis, quoniam Graece στάσισ dicitur, appelletur Latine status;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 25장 1:1)
"corrupta Latino nominis est nostri littera Graeca sono."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권107)
rarus ab Italia tantum mare navita transit, litora rarus in haec portubus orba venit, sive tamen Graeca scierit, sive ille Latina voce loqui - certe gratior huius erit;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 1217)
tenuit consuetudo, quae cotidie magis invalescit, ut praeceptoribus eloquentiae, Latinis quidem semper sed etiam Graecis interim, discipuli serius quam ratio postulat, traderentur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 2:1)
Apud Cestium Pium rhetorem declamabat hanc suasoriam SVRDINVS, ingeniosus adulescens, a quo Graecae fabulae eleganter in sermonem Latinum conuersae sunt.
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an scripta sua conburat, promittente Antonio incolumitatem, si fecisset. 12:1)
Quod Graecorum verborum quorundam difficillima est in Latinam linguam mutatio, velut quod Graece dicitur πολυπραγμοσύνη.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XVI 1:1)
post Graecos Latini, qui sicut in disciplinis saecularium artium imitati sunt Graecos, ita et in vera fidei doctrina ab ipsis exempla sumpserunt.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 67:12)
apud eundem consulem pro Bononiensibus Latine, pro Rhodis atque Iliensibus Graece uerba fecit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 7장 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION