라틴어 문장 검색

Unde Boetius in Categoriis Aristotelis, lib. secundo, quoniam Graeca oratione lovgoû dicitur etiam animi cogitatio, et intra se ratiocinatio, lovgoû quoque et oratio, ne quis Aristotelem, cum diceret logoún, id est rationem quantitatem esse, de eo putaret dicere quem quisque logoún in cogitatione disponeret, addidit, quae fit cum voce.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 17:2)
I, 1), quod lovgoû Graece dicitur, Latine autem orationem et Verbum significat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 17:5)
In principio erat Verbum, melius Graeci logoún dicunt.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 17:9)
Sic et caetera sacramenta quae in Ecclesia conficiuntur, ex bonitate Dei spiritui tribuenda sunt, ut ex hoc patenter innuatur ipsum divinae bonitatis affectum, atque divinae gratiae dulcedinem Spiritus sancti vocabulo exprimi.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 18:3)
Multis exemplis dici possunt multarum rerum vocabula et universaliter poni, et proprie quibusdam rebus adhiberi.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 18:26)
Clarum itaque, ex supra positis arbitror testimoniis, divinam, ut diximus, potentiam vocabulo Patris exprimi, divinam sapientiam Filium intelligi, ac divinae gratiae bonitatem Spiritum sanctum appellari.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 19:1)
Recte autem vocabulo Domini usus est propheta ad potentiam designandam, quia dominorum est praeesse.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 22:20)
Eo videlicet quod Qeoúû Graece, id est Deus, teste Isidoro, timor interpretatur, et potestas quaelibet timor est subjectorum.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 22:22)
Sic enim et cum Dominum Jesum mentem humanam habuisse dicimus, mentis vocabulo ipsam ejus animam nominamus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 53:18)
Qui cum octoginta et unum vixisset, ab anno mortis ejus usquequo Ptolemaeus rex Aegypti Scripturas propheticas per septuaginta Hebraeos, qui Graecam linguam noverant, interpretandas habendas curavit, anni reperiuntur ferme novem.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 58:16)
XXI. Procurasti mihi per quemdam hominem immanissimo typo turgidum, quosdam Platonicorum libros ex Graeca lingua in Latinam versos, et ibi legi non quidem istis verbis, sed hoc idem omnino multis et multiplicibus suaderi rationibus, quod:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 60:1)
Quorum versuum quidem primae litterae Graeco junctae id sonant:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 62:1)
Ex gentibus quidem primo Graeci, ex quibus praedicti philosophi fuerunt;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 67:11)
Josephus duos libros scribit contra Apionem Alexandrinum, et tanta saecularium profert testimonia, ut mihi miraculum subeat, quomodo vir Hebraeus ab infantia sacris litteris eruditus, cunctam Graecorum bibliothecam evolverit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 2:16)
Quantum cachinnum philosophis et Graecis sapientiam quaerentibus apostoli movissent, Filium Dei praedicantes, si in ipso statim praedicationis exordio sic confutari possent, ut qui eos primum praedicare ac docere oportebat ipsi se nescire faterentur?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 21:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION