라틴어 문장 검색

Sed Selymanus, Donimanus, Carati, Agunich, principes Turcorum, cum infinitis copiis et armis in occursum ex improviso peregrinis his incautis adfuerunt altero [0623A] ex littore, homines, equos et omnia jumenta adaquari in arcu et sagittarum grandine prohibentes, dum a longe fatigati et sic exhausti Christiani ultra vim sufferre non potuerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 76:4)
Alii vero sagittis et fundibulis viros egregios coronantes, incessanter affligebant, tanquam grando indeficiens quae de coelo cadit, quousque vim ultra sufferre non valentes rex et universi in fugam conversi sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 8:3)
Dum tandem creberrimis assultibus illic saevirent, turres et moenia oppugnarent, quidam Ammiraldus Babyloniae regis [0632D] nobilissimus, Merdepas nomine, qui ad tuendos cives remanserat, subito in virtute magna ab urbe erupit, et viros Christianorum ferro et sagittarum grandine in manu suorum lacessivit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 30:2)
- De Arabibus in cavernis montium absconditis, quos rex igne et fumo exire coegit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 57:2)
Sed nec sic viros cogere valens ut prodirent, tandem igne et fumo suscitato ante ora cavernarum, universos exire arctavit:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 58:3)
Sed nimis a societate prolongatae, immoderato grandine sagittarum vexatae, in luga ad exercitum sunt reversae, plurimis vulneratis, pariter plurimis cum equis et mulis et omnibus spoliis retentis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 84:4)
Turci vero, qui in grandine sagittarum confundunt et resistunt, econtra per moenia et turres diffusi, strages et gravia vulnera Christianorum non parce multiplicabant, et ad portas et vectes ferreos concurrentium multitudinem, lapidum incessabili jactu, sulphuris quoque ac picis ferventis [0698A] effusione suffocabant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 10:2)
Et ascendens tectum ad fenestram per quam fumus exibat pervenit, et si aliquis intus vigilaret auscultavit.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 159:2)
Non frigus, non grando, non pluviae, non solis istius erit usus, aut lunae, neque stellarum globi:
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 12장 3:5)
quae autem inutiles sunt et vacuae, disperguntur ut fumus ac nebulae;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 1장 6:16)
quia sicut fumus oculis, sic iniquitas utentibus ea.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 1장 6:17)
Et recte fumo iniquitas comparatur, quae velut quadam saeculari caligine aciem mentis obducit.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 1장 6:18)
Emensis itaque difficultatibus multis, et nive obrutis callibus plurimis, ubi prope Rauracum ventum est ad supercilia fluminis Rheni, resistente multitudine Alamanna, pontem suspendere navium compage Romani vi nimia vetabantur, ritu grandinis undique convolantibus telis;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 10장 6:1)
Utque solent manum iniectantibus fatis, hebetari sensus hominum et obtundi, his illecebris ad meliorum expectationem erectus, egressusque Antiochia numine laevo ductante, prorsus ire tendebat de fumo, ut proverbium loquitur vetus, ad flammam;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 11장 12:1)
Quo ita disposito, solis primo exortu, visis per montium vertices barbaris, ad celsiora ducebatur alacrior miles, nulloque invento (hoc si quidem opinati discessere confestim) eminus ingentia fumi volumina visebantur, indicantia nostros perruptas populari terras hostiles.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 1장 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION