라틴어 문장 검색

ventus enim cum confercit, franguntur in artum concreti montes nimborum et grandine mixti.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 4:16)
Cetera quae sursum crescunt sursumque creantur, et quae concrescunt in nubibus, omnia, prorsum omnia, nix venti grando gelidaeque pruinae et vis magna geli, magnum duramen aquarum, et mora quae fluvios passim refrenat aventis, perfacilest tamen haec reperire animoque videre, omnia quo pacto fiant quareve creentur, cum bene cognoris elementis reddita quae sint.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 17:11)
sed horrificis iuxta tonat Aetna ruinis, Interdumque atram prorumpit ad aethera nubem, Turbine fumantem piceo et candente favilla, Adtollitque globos flammarum et sidera lambit.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVII. 10:3)
At hic vester atram nubem turbine piceo et favilla fumante ῥόον καπνοῦ αἴθωνα interpretari volens crasse et inmodice congessit, globos atque flammarum, quod ille κρουνοὺς dixerat, duriter posuit et ἀκύρως.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVII. 12:2)
Hoc vero vel inenarrabile est quod nubem atram fumare dixi turbine piceo et favilla candente.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVII. 13:1)
tum toto corpore sudor Liquitur, et piceum (nec respirare potestas) Fulmen agit, fessos quatit aeger anhelitus artus.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, III. 4:6)
Dum fuit armorum series, ut grandine tecta Innocua percussa sonant, sic omnia tela Respuit:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 5:44)
Tum piceos volvunt immissae lampades ignes:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 2:10)
Piceo iubet unguine tinctas Lampadas immitti iunctis in vela carinis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 5:30)
tu puella non es, Et tres sunt tibi, Maximina, dentes, Sed plane piceique buxeique.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, XLI4)
rvit oceano nascitur de Oceano, ut ruit atram ad caelum picea crassus caligine nubem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 2503)
vel ideo 'ira deorum', quod in eam fulmina et grandines de caelo cadunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 1784)
dixerat enim Iuno 'et tonitru caelum omne ciebo' et paulo post 'insequitur commixta grandine nimbus'. aut haec in foedera veni aut matrimonii, et iungendum est superiori:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 3398)
quam multa grandine nimbi hypallage:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 4581)
nam debuit dicere, quam multo nimbo grando praecipitatur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 4582)

SEARCH

MENU NAVIGATION