라틴어 문장 검색

Qui etiam crescente bona consuetudine, nuper ibidem ecclesia constructa, sacratiorem et cunctis honorabiliorem omnibus locum fecere.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. II.14)
Presbyter quidam, nomine Utta, multae grauitatis ac ueritatis uir, et ob id omnibus, etiam ipsis principibus saeculi honorabilis, cum mitteretur Cantiam ob adducendam inde coniugem regi Osuio, filiam uidelicet AEduini regis Eanfledam, quae occiso patre illuc fuerat adducta;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XV.3)
Nam ipse illis in partibus annos V, hoc est usque ad mortem Ecgfridi regis, merito omnibus honorabilis, officium episcopatus et uerbo exercebat et opere.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XIII. 2:8)
plebeii quoque gratiosi homines petebant, L. Porcius Q. Terentius Culleo Cn.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 379:1)
et quorum ante emerita stipendia gratiosa missio sibi visa esset, eos milites fieri iussuros.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 159:2)
Aethelberht itaque, quinque annis regno pacifice et amabiliter atque honorabiliter gubernato, cum magno suorum dolore, universitatis viam adiit, et in Scireburnan iuxta fratrem suum honorabiliter sepultus requiescit.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 19 22:1)
is cum antea semper et suo splendore et nostra ceterorumque amicorum commendatione gratiosissimus in provincia fuit, tum hoc tempore propter tuum in me amorem nostramque necessitudinem vehementer confidit his meis litteris se apud te gratiosum fore;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS: AD P. LENTVLVM, letter 3 1:2)
habemus haec omnia, bonorum studium conciliatum ex tribunatu propter nostram, ut spero te intellegere, causam, vulgi ac multitudinis propter magnificentiam munerum liberalitatemque naturae, iuventutis et gratiosorum in suffragiis studia propter ipsius excellentem in eo genere vel gratiam vel diligentiam, nostram suffragationem, si minus potentem, at probatam tamen et iustam et debitam et propterea fortasse etiam gratiosam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS: AD C. CVRIONEM ET CETEROS, letter 6 4:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION