라틴어 문장 검색

"Multa medici, multa gubernatores, agricolae etiam multa praesentiunt, sed nullam eorum divinationem voco, ne illam quidem qua ab Anaximandro physico moniti Lacedaemonii sunt ut urbem et tecta linquerent armatique in agro excubarent, quod terrae motus instaret, cum et urbs tota corruit et e monte Taygeto extrema montis quasi puppis avulsa est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 162:1)
num igitur aut, quae tempestas impendeat, vates melius coniciet quam gubernator?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 17:4)
nam et medici et gubernatoris et imperatoris praesensio est rerum fortuitarum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 18:4)
num igitur aut haruspex aut augur aut vates quis aut somnians melius coniecerit aut e morbo evasurum aegrotum aut e periculo navem aut ex insidiis exercitum, quam medicus, quam gubernator, quam imperator?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 18:5)
medicus morbum ingravescentem ratione providet, insidias imperator, tempestates gubernator;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 22:1)
gubernatores cum exsultantis lolligines viderunt aut delphinos se in portum conicientes, tempestatem significari putant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 215:9)
nam sic quinto, ut opinor, in libro loquitur Scipio, ut enim gubernatori cursus secundus, medico salus, imperatori victoria, sic huic moderatori rei publicae beata civium vita proposita est, ut opibus firma, copiis locuples, gloria ampla, virtute honesta sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS AD ATTICUM, letter 11 2:7)
dux nobis et auctor opus est et eorum ventorum, quos proposui, moderator quidam et quasi gubernator.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS: AD C. CVRIONEM ET CETEROS, letter 6 5:1)
sed si iam ex hoc loco proficiscatur Puteolos stadia triginta probo navigio bono gubernatore hac tranquillitate, probabile videatur se illuc venturum esse salvum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 134:3)
Immo inquit Giton persuade gubernatori, ut in aliquem portum navem deducat, non sine praemio scilicet, et affirma ei impatientem maris fratrem tuum in ultimis esse.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 101:13)
Poteris hanc simulationem et vultus confusione et lacrimis obumbrare, ut misericordia permotus gubernator indulgeat tibi.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 101:14)
Utique gubernator, qui pervigil nocte siderum quoque motus custodit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 102:7)
Hinc mercennarius tonsor ferramenta sua nobis et ipse armatus distribuit, illinc Tryphaenae familia nudas expedit manus, ac ne ancillarum quidem clamor aciem destituit, uno tantum gubernatore relicturum se navis ministerium denuntiante, sinon desinat rabies libidine perditorum collecta.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 108:8)
| Stante ergo utraque acie, cum appareret futurum non tralaticium bellum, aegre expugnavit gubernator, ut caduceatoris more Tryphaena indutias faceret.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 108:14)
Sed nec certos fluctus ventus impulerat, nec quo destinaret cursum, gubernator sciebat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 114:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION