라틴어 문장 검색

Is mihi, dum resto, iuvenali guttura pugno rupit et excussum misisset in aequora, si non haesissem, quamvis amens, in fune retentus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 58:29)
Sic haec Iunone locuta, Tisiphone, canos ut erat turbata capillos, movit et obstantes reiecit ab ore colubras atque ita "non longis opus est ambagibus" inquit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 43:5)
Motae sonuere colubrae, parsque iacent umeris, pars circum pectora lapsae sibila dant saniemque vomunt linguisque coruscant.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 46:8)
Se tamen horrendae clipei, quem laeva gerebat, aere repercusso formam adspexisse Medusae, dumque gravis somnus colubrasque ipsamque tenebat, eripuisse caput collo;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 76:4)
neque enim dat tempus Echemmon, sed furit et, cupiens saltu dare vulnera collo, non circumspectis exactum viribus ensem fregit, et extrema percussae parte columnae lammina dissiluit dominique in gutture fixa est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 13:10)
Non tulit infelix laqueoque animosa ligavit guttura.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 13:1)
summaque tremens cervice sagitta haesit, et exstabat nudum de gutture ferrum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 20:7)
utque salire solet mutilatae cauda colubrae, palpitat et moriens dominae vestigia quaerit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 43:5)
utque solent pleni resonare camini, aut ubi terrena silices fornace soluti concipiunt ignem liquidarum adspergine aquarum, pectora sic intus clausas volventia flammas gutturaque usta sonant.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 7:5)
haud procul egesta scrobibus tellure duabus sacra facit cultrosque in guttura velleris atri conicit et patulas perfundit sanguine fossas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 16:3)
Cuius ut Haemonio marcentia guttura cultro fodit et exiguo maculavit sanguine ferrum, membra simul pecudis validosque venefica sucos mergit in aere cavo:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 22:2)
Plura locuturo cum verbis guttura Colchis abstulit et calidis laniatum mersit in undis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 24:7)
petit ille dapes sub imagine somni oraque vana movet dentemque in dente fatigat exercetque cibo delusum guttur inani proque epulis tenues nequiquam devorat auras.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 85:2)
Hanc ego ramosam natis e caede colubris crescentemque malo domui domitamque reclusi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 6:4)
angebar ceu guttura forcipe pressus, pollicibusque meas pugnabam evellere fauces.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 7:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION