라틴어 문장 검색

Semper enim boni assiduique domini referta cella vinaria, olearia, etiam penaria est, villaque tota locuples est, abundat porco haedo agno gallina, lacte caseo melle.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 72:10)
"euge puer, sapias, dis depellentibus agnam percute."
(페르시우스, 풍자, satire 5109)
ut fugiunt aquilas, timidissima turba, columbae, ut fugit invisos agna novella lupos:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:72)
tunc tristis hiems, tunc Pliades instant, tunc tener aequorea mergitur Haedus aqua;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:273)
saepe canem longe visum fugit agna lupumque credit, et ipsa suam nescia vitat opem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 76)
haec facit ut veniat pauper quoque gratus ad aras, et placeat caeso non minus agna bove.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 444)
nec quae de parva pauper dis libat acerra tura minus grandi quam data lance valent, agnaque tam lactens quam gramine pasta Falisco victima Tarpeios inficit icta focos, nec tamen officio vatum per carmina facto principibus res est aptior ulla viris.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 820)
vindicat Ausonias Iunonis cura Kalendas, Idibus alba Iovi grandior agna cadit;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권28)
neque enim vocem viresque loquendi aut aliquid toto pectore mentis habet, sed tremit, ut quondam stabulis deprensa relictis parva sub infesto cum iacet agna lupo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권510)
Inde quater pastor saturos ubi clauserit haedos, canuerint herbae rore recente quater, Ianus adorandus cumque hoc Concordia mitis et Romana Salus araque Pacis erit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권561)
saepe Ceres primis dominum fallebat in herbis, et levis obsesso stabat avena solo, et pecus ante diem partus edebat acerbos, agnaque nascendo saepe necabat ovem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권447)
"sitque salax aries, conceptaque semina coniunx reddat, et in stabulo multa sit agna meo."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권518)
Nais Amalthea, Cretaea nobilis Ida, dicitur in silvis occuluisse Iovem, huic fuit haedorum mater formosa duorum, inter Dictaeos conspicienda greges, cornibus aeriis atque in sua terga recurvis, ubere, quod nutrix posset habere Iovis, lac dabat illa deo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권65)
sic agna lupum, sic cerva leonem, sic aquilam penna fugiunt trepidante columbae, hostes quaeque suos:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 51:4)
anne quod agnae est, siqua lupos audit circum stabula alta frementes, aut lepori, qui vepre latens hostilia cernit ora canum nullosque audet dare corpore motus?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 57:32)

SEARCH

MENU NAVIGATION