라틴어 문장 검색

nempe, ut scientiae suis haereant vestigiis, et in eodem fere statu maneant, neque augmentum aliquod memorabile sumpserint;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 164:5)
ne vel in jam notis tantum haereamus, vel laxiore fortasse complexu umbras et formas abstractas, non solida et determinata in materia, prensemus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 254:4)
quae perpetuo trepidant, et in parvis portionibus tument, et rursus subsidunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 238:2)
Quin in metallis, quae cum funduntur sunt liquida sed magis tenacia, recipiunt se saepe guttae liquefactae sursum, atque ita haerent.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 270:9)
Item carmina facilius haerent et discuntur memoriter quam prosa.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 275:8)
ut quae maxime imprimuntur a mente pura et minus praeoccupata ante vel post, veluti quae discuntur in pueritia aut quae commentamur ante somnum, etiam primae quaeque rerum vices, magis haereant in memoria.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 275:23)
ut quae expectantur et attentionem excitant melius haereant, quam quae praetervolant.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 275:27)
At calidum et virtus magnetica, postquam tramissa fuerint vel potius excitata in alio corpore, haerent et manent ad tempus non parvum, amoto primo movente.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 277:6)
Tanta enim videtur esse vis et moles aquarum quae per hujusmodi cataractas subito effunditur, ut videatur collectio aquarum fuisse ante facta, atque in his locis haesisse et mansisse;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 340:14)
vel a sublatione et subsidentia aquarum e profundo, in modum aquae ebullientis et rursus subsidentis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 346:2)
Similiter, sit natura inquisita posterior ille motus ex duobus quos supposuimus, videlicet motus maris se attollens et rursus subsidens;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 348:1)
Est itaque aliquod momentum temporis, et aliquod intervallum loci, in quibus ista virtus sive actio haeret in medio inter duo illa corpora quae motum cient.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 369:7)
nempe, utrum facile inter se incorporentur, an potius (exempli gratia) sint aliqui venti et exhalationes, aut alia corpora spiritalia, quae non miscentur cum aere communi, sed tantum haerent et natant in eo, in globulis et guttis, et potius franguntur ac comminuuntur ab aere quam in ipsum recipiuntur et incorporantur:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 407:2)
denique in pulvere excitato et haerente in aere;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 407:7)
in vino faeces et tartarum subsidunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 450:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION