라틴어 문장 검색

Lapis tertius, vultum lucis induens crystallinae, hiemis prophetabat adventum.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:47)
Quid tui vultus lacrymae prophetant?
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 16:2)
[0483B] Rex autem Corrozan in verbis horum ad invicem contendentium, Corbahan et Solymani, magos, ariolos, aruspices deorum suorum invitat, de victoria futura requirit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 16:1)
Codices vero innumerabiles in iisdem castris gentilium repererunt, in quibus sacrilegi ritus Sarracenorum et Turcorum [0512D] inscripti erant, et nefanda crimina ariolorum et aruspicum cum characteribus exsecrabilibus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 112:5)
an hariolis licet iocinera rimari, philosopho contemplari non licebit, qui se sciat omnium animalium haruspicem, omnium deum sacerdotem?
(아풀레이우스, 변명 39:9)
Sicuti de Naevio quoque accepimus fabulas eum in carcere duas scripsisse, Hariolum et Leontem, cum ob assiduam maledicentiam et probra in principes civitatis de Graecorum poetarum more dicta in vincula Romae a triumviris coniectus esset.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, III 16:1)
Utrum autem hoc de matrona ac de Melissus excogitaverit ipse et coniectaverit, an scripture ab alio quo legerit, hariolis profecto est opus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, VI 6:1)
Nam (ut apud omnes increbuerat) ad papatum expectandum fatali quodam ludibrio inductus est, scilicet praedictione harioli quiusdam quae talis fuit, successurum Leoni, cuius nomen esset Hadrianus, senem, humili loco natum, sed doctrina et prudentia eminentem.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 4:9)
Et, postquam dormivit, prophetavit et notum fecit regi et ostendit illi finem vitae suae et exaltavit vocem suam de terra in prophetia ad delendam impietatem gentis.
(불가타 성경, 집회서, 46장23)
et ossa ipsius visitata sunt et post mortem prophetaverunt.
(불가타 성경, 집회서, 49장18)
Idcirco haec dicit Dominus contra prophetas, qui prophetant in nomine meo, quos ego non misi, dicentes: "Gladius et fames non erit in terra hac": In gladio et fame consumentur prophetae illi;
(불가타 성경, 예레미야서, 14장15)
"Dominus dedit te sacerdotem pro Ioiada sacerdote, ut sis praefectus in domo Domini super omnem virum arrepticium et prophetantem, ut mittas eum in nervum et in vincula.
(불가타 성경, 예레미야서, 29장26)
Et erit post haec: effundam spiritum meum super omnem carnem, et prophetabunt filii vestri et filiae vestrae, senes vestri somnia somniabunt, et iuvenes vestri visiones videbunt;
(불가타 성경, 요엘서, 3장1)
Et propinastis nazaraeis vinum et prophetis mandastis dicentes: "Ne prophetetis".
(불가타 성경, 아모스서, 2장12)
Leo rugit, quis non timebit? Dominus Deus locutus est, quis non prophetabit?
(불가타 성경, 아모스서, 3장8)

SEARCH

MENU NAVIGATION