라틴어 문장 검색

post quattuordecim annos probata veteranorum manus gradum retro dedit, quos, etsi nondum fugerant apparuit tamen pudore magis quam virtute resistere.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 81:4)
At Octavius Caesar, et aetate et iniuria favorabilis et nominis maiestate quod sibi induerat, revocatis ad arma veteranis, privatus - quis crederet?
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM MUTINENSE 4:2)
Alterum bellum concitavit agrorum divisio, quod Caesar veteranis patris pretium militiae persolvebat.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM PERUSINUM 1:1)
Igitur caede perfecta cum veteranos Caesaris, nec inmerito, timerent, statim e curia in Capitolium confugerant.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CASSI ET BRUTI 2:1)
Veteranus, cum die sibi dicto periclitaretur, accessit in publico ad Caesarem, rogavitque ut sibi adesset.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 27:1)
Exclamavit ingenti voce veteranus:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 27:3)
Hastati spargunt hastas, fit ferreus imber
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 52:3)
quae rura dabuntur, Quae noster veteranus aret?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 4:30)
quos tamen penates alii Apollinem et Neptunum volunt, alii hastatos esse et in regia positos tradunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 3257)
qui curavit ne ager, qui Vergilio restitutus fuerat, a veteranis auferretur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 66)
Quo tempore cum signifer primi hastati signum non posset movere loco nec quicquam proficeretur, plures cum accederent, Flaminius re nuntiata suo more neglexit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 112:9)
quod evelli primi hastati signum non potuerit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 98:4)
quo tempore cum signifer primi hastati signum non posset movere loco, nec quicquam proficeretur, plures cum accederent, Flaminius, re nuntiata, suo more, neglexit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 112:9)
quod evelli primi hastati signum non potuerit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 98:4)
neque enim celeriter ex dilectibus hoc homines convenire possunt et, si convenirent, quantum iis committendum sit qui inter se ne noti quidem sunt contra veteranas legiones non te praeterit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS AD ATTICUM, letter 12D 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION