라틴어 문장 검색

nunc obsidione castrorum, quae sedecim milium vallo obduxerat - sed quid iis obesset obsidio, qui patente mari omnibus copiis abundarent?
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 39:1)
id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 2:4)
quod super est arvi, tamen id natura sua vi sentibus obducat, ni vis humana resistat vitai causa valido consueta bidenti ingemere et terram pressis proscindere aratris.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 6:5)
Quod superest, quoniam magni per caerula mundi qua fieri quicquid posset ratione resolvi, solis uti varios cursus lunaeque meatus noscere possemus quae vis et causa cieret, quove modo [possent] offecto lumine obire et neque opinantis tenebris obducere terras, cum quasi conivent et aperto lumine rursum omnia convisunt clara loca candida luce, nunc redeo ad mundi novitatem et mollia terrae arva, novo fetu quid primum in luminis oras tollere et incertis crerint committere ventis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 29:1)
id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 32:2)
nam fuit in pretio magis aes aurumque iacebat propter inutilitatem hebeti mucrone retusum;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 42:7)
Sed cum fere ante aequinoctium vernum triste sit caelum et nubibus obductum, sed et mare navigantibus clausum, terrae etiam ipsae aut aqua aut pruina aut nivibus contegantur, eaque omnia verno id est hoc mense aperiantur, arbores quoque nec minus cetera quae continet terra aperire se in germen incipiant:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 14:1)
quarum unam omnes, vel ipsi quoque hebetes, sentiunt, alias occultior ratio deprehendit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 13:2)
Inde fit his qui raptantur in gyros hebetior auditus, visus obscurior.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 5:3)
Cruor altus in undis Spumat, et obducti concreto sanguine fluctus.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 6:36)
Nox subit, atque oculos vastae obduxere tenebrae, Et miserum cernens agnoscere desinit Argum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 7:63)
Prono tunc Caesar Olympo In noctem subita circumdedit agmina fossa, Dum primae perstant acies, hostemque fefellit, Et prope consertis obduxit castra maniplis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 1:17)
finemque expromere rerum Sollicitat superos, multosque obducta per annos Delphica fatidici reserat penetralia Phoebi.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 1:44)
Iamque hebes et crasso non asper sanguine mucro [Percussum Scaevae frangit, non vulnerat, hostem.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 2:46)
Sic ubi fata, caput ferali obduxit amictu, Decrevitque pati tenebras, puppisque cavernis Delituit:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 1:67)

SEARCH

MENU NAVIGATION