라틴어 문장 검색

Ille suos dryadas Latiis in montibus ortas verterat in vultus, illum fontana petebant numina, naiades, quas Albula, quasque Numici, quas Anienis aquae cursuque brevissimus Almo Narve tulit praeceps et opacae Farfarus umbrae, quaeque colunt Scythicae stagnum nemorale Dianae finitimosque lacus;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 42:6)
" quod ut esse putarem, augurium monti querna corona dabat, cuius ut accepi dominum, " non fallimur," inquam, et magni verum est hanc Iovis esse domum, cur tamen opposita velatur ianua lauro, cingit et augustas arbor opaca comas?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 121)
felices animae prata per herbida concentu pariles suave sonantibus hymnorum modulis dulce canunt melos, calcant et pedibus lilia candidis.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ad incensum lucernae36)
has inter species smaragdina gramine verno prata virent volvitque vagos lux herbida fluctus, te quoque conspicuum structura interserit, ardens chrysoprase, et sidus saxis stellantibus addit.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1248)
ferimur per opaca locorum;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 31:24)
Sol ruit interea et montes umbrantur opaci;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 21:2)
Domus sanie dapibusque cruentis, intus opaca, ingens;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 26:4)
Diffugient comites et nocte tegentur opaca:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 5:12)
Latet arbore opaca aureus et foliis et lento vimine ramus, Iunoni infernae dictus sacer;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 6:8)
Quale solet silvis brumali frigore viscum fronde virere nova, quod non sua seminat arbos, et croceo fetu teretis circumdare truncos, talis erat species auri frondentis opaca ilice, sic leni crepitabat brattea vento.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 8:11)
In medio ramos annosaque brachia pandit ulmus opaca, ingens, quam sedem Somnia volgo Pana tenere ferunt, foliisque sub omnibus haerent.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 13:1)
" Dixerat, et pariter, gressi per opaca viarum, corripiunt spatium medium, foribusque propinquant.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 24:5)
lucis habitamus opacis, riparumque toros et prata recentia rivis incolimus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 25:17)
flectere iter sociis terraeque advertere proras imperat et laetus fluvio succedit opaco.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 3:7)
genitoris, adit lucosque sub alta consulit Albunea, nemorum quae maxima sacro fonte sonat saevamque exhalat opaca mephitim.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 6:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION