라틴어 문장 검색

Vexata saevis navis tempestatibus, Inter vectorum lacrimas et mortis metum Faciem ad serenam subito ut mutatur dies, Ferri secundis tuta coepit flatibus Nimiaque nautas hilaritate extollere.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, De fortunis hominum.2)
mira illis dulcedo, mira suavitas, mira hilaritas, cuius gratiam cumulat sanctitas scribentis.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 1 7:3)
Neque enim possum tristem videre, cuius hilaritas me tristem esse non patitur.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 8 7:3)
Porro ut ex studiis gaudium sic studia hilaritate proveniunt.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 19 2:5)
53. Terrae sororis gemitum hae exprimunt condiciones, qui cum mundi desertorum gemitibus iungitur, per lamentationem quandam quae a nobis ut iter mutemus postulat.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 69:1)
descriptio, erroris inductio, ad hilaritatem impulsio, anteoccupatio;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 32:1)
ut saepe in hilaritatem risumve convertat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 45:4)
vel illi mitiores, nisi adiuvantur commendatione, conciliatione, ad hilaritatem impulsione?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 50:5)
ira enim , tristitia deductis, hilaritas remissis ostenditur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 226:2)
Ceterae hilaritates non implent pectus, frontem remittunt, leves sunt, nisi forte tu iudicas eum gaudere, qui ridet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 23 3:7)
Sed non est ista hilaritas longa.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 29 7:4)
Quaeris, unde sint lamentationes, unde inmodici fletus ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 63 2:2)
Horum, qui felices vocantur, hilaritas ficta est at gravis et subpurata tristitia, eo quidem gravior, quia interdum non licet palam esse miseros, sed inter aerumnas cor ipsum exedentes necesse est agere felicem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 80 6:5)
Quanto satius est aperte accusare ebrietatem et vitia eius exponere, quae etiam tolerabilis homo vitaverit, nedum perfectus ac sapiens, cui satis est sitim extinguere, qui, etiam si quando hortata est hilaritas aliena causa producta longius, tamen citra ebrietatem resistit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 17:3)
excitatur enim otio uigor et omnis tristitia, quae continuatione pertinacis studii adducitur,feriarum hilaritate discutitur:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., chapter pr 15:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION