라틴어 문장 검색

Nec habetur turpe iuvencae ferre patrem tergo, fit equo sua filia coniunx, quasque creavit init pecudes caper, ipsaque, cuius semine concepta est, ex illo concipit ales.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 39:19)
Non vigil ales ibi cristati cantibus oris evocat auroram, nec voce silentia rumpunt sollicitive canes canibusve sagacior anser.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 68:4)
volabat percutiensque levem modo natis aera pennis stringebat summas ales miserabilis undas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 77:15)
Fatis obnoxius isdem tunc quoque mansit amor, nec coniugiale solutum est foedus in alitibus:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 78:4)
saevit hiems iactatque viros, Strophadumque receptos portubus infidis exterruit ales Aello.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 66:2)
Telemus interea Siculam delatus ad Aetnen, Telemus Eurymides, quem nulla fefellerat ales, terribilem Polyphemon adit lumen que, quod unum fronte geris media, rapiet tibi dixit Ulixes!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 72:1)
una est, quae reparet seque ipsa reseminet, ales.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 31:2)
det reditum, protinus ales eris.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 87)
utque iacens ripa deflere Caystrius ales dicitur ore suam deficiente necem, sic ego, Sarmaticas longe proiectus in oras, efficio tacitum ne mihi funus eat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 17)
Ales diei nuntius lucem propinquam praecinit;
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ad Galli cantum1)
quae vis sit huius alitis, Salvator ostendit Petro, ter antequam gallus canat sese negandum praedicans.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ad Galli cantum16)
nec non imbrifero ventus anhelitu crassa nube leves invehit alites, quae, difflata in humum cum semel agmina fluxerunt, reduci non revolant fuga.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ad incensum lucernae31)
"his tamen auspicibus successus dextra dederunt omina laetificos et felix adfuit ales."
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2198)
"aquila ex eburna sumit adrogantiam gestator eius ac superbit beluae inflatus osse, cui figura est alitis."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.153)
"si vana est quaestio, morte agito, huic abscide caput, crux istum tollat in auras viventesque oculos offerat alitibus, hos rape praecipites et vinctos conice in ignem, sit pyra quae multos devoret una reos."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Ad Valerianum Episcopum de passione Hippolyti Beatissimi Martyris.14)

SEARCH

MENU NAVIGATION